Quantum redactiones paginae "Rafael del Riego" differant

Content deleted Content added
No edit summary
galaecia redirect
Linea 7:
Inter sex annos [[monarchia absoluta|monarchiae absolutae]], cum [[francomurarii|francomurariis]] et liberalibus contra [[Ferdinandus VII (rex Hispaniae)|Ferdinandum VII]] coniuravit. In [[1819]] hic rex decem [[cohors|cohortes]] pugnatum in [[bella Australo-Americana libertatis|bellis Australo-Americanis libertatis]] formavit. Del Riego cohortem Asturica imperavit. In adveniendo autem [[Gades]], cum tribunis aliis tumultuati sunt [[1 Ianuarii]] [[1820]], restitutionem formae civitatis [[1812]] postulaverunt. Hoc erat incipium [[Bellum Civile Hispanicum 1820-1823|belli civilis Hispanici]]. Milites del Riego per urbes Baeticas processerunt, expectantes seditionem contra regem incitare, sed incolae neglexerunt. In [[Gallaecia]] autem seditio incepta est, quae per Hispaniam celeriter increvit. [[7 Martii]] [[1820]] palatium regale Madriti a militibus sub generali praefecto Ballesteros circumclusum est, et [[10 Martii]] rex restitutionem formae civitatis assensus est.
 
Nova “progressistica” respublica del Riego ad [[campi marescallus|campi marescallum]] promovit, et [[capitaneus generalis]] [[Gallaecia (Communitas autonoma)|Gallaecia]]e fecit. A [[8 Ianuarii]] [[1821]] imperavit [[Aragonia]]m et migravit ad [[Caesaraugusta]]m. [[18 Iunii]] Maria Teresa del Riego y Bustillos patruelem suam in matrimonium duxit. [[4 Septembris]] [[1821]], propter seditionem republicanam, falso accusatus est republicanismi et incarceratus est. Fama eius autem increvit, et Madriti liberationem eius clamaverunt. In Martio [[1822]] designatus est ad [[Cortes Generales]] et denique missum factus est.
 
In Decembre [[1822]], in [[Consilium Veronenses|Consilio Veronensi]], nationes [[Foedus Sanctum|Foederis Sancti]] existimaverunt Hispaniam republicanam periculum esse ad libramentum Europae, et Francia delecta est monarchiam in Hispaniam restitutum. [[7 Aprilis]] [[1823]], exercitus Francicus fines transivit. Del Riego Exercitum Tertium imperavit, hostes repugnans ac fautores locales regis. [[15 Septembris]] autem proditus est, et vinculatus in oppido ''Arquillos'', [[Iaena]]. Traditus est ad Madritum. Etiamsi amnestia absoluta nuntiata erat, regia diiudicavit del Riego sons perduellionis esse, eum parlamentarium qui suffragium contra regem tulisse. [[7 Novembris]] [[1823]] Rafaël del Riego suspensus est in Cibata trivio Madriti.