Quantum redactiones paginae "Chilpericus II" differant

Content deleted Content added
Nova pagina: '''Chilpericus II''' (natus circa annum 670, mortuus 13 Maii [[721) erat rex Francorum ab anno 716 ad usque mortem. Filius fuit Childerici II regis et Bil...
 
+nexus desiderati
Linea 1:
'''Chilpericus II''' (natus circa annum [[670]], mortuus [[13 Maii]] [[721]]) erat rex Francorum ab anno [[716]] ad usque mortem.
Filius fuit [[Childericus II|Childerici II]] regis et Bilichildis, filia [[Sigibertus III|Sigiberti III]], regis [[Austrasia]]e. Cum Childericus II anno [[675]] necatus esset, Chilpericus in monasterium missus est, ubi ut "Daniel frater" diu vivebat. Sed post mortem regis [[Dagobertus III|Dagoberti III]] anno [[716]] a [[Raganfridus|Raganfrido]] [[maiore domus|maior domus]] [[Neustria]]e contra [[Chlotarius IV|Chlotarium IV]], cui [[Carolus Martellus]] maior domus [[Austrasia]]e favebat, e monasterio liberatus atque rex factus est. Sed Carolus Martellus Chilpericum maioremque domus eius Raganfridum compluribus pugnis, ut anno [[718]] apud [[Suessonae|Suessonas]] vicit. Chilpericus II Carolo traditus, sed ut rex probatus est, postquam Chlotarius IV anno [[519]] mortuus est. Re vera autem Carolus Martellus toto regno regnavit. Cum Chilpericus II anno [[721]] mortuus est, Carolus non filium eius [[Childericus III|Childericum]], sed [[Theudericus IV|Theudericum IV]], filium [[Dagobertus III|Dagoberti III]] successorem fecit.
 
Linea 5:
[[Categoria:Merovingi]]
[[Categoria:Mortui 721]]
 
{{Nexus desiderati}}