Quantum redactiones paginae "Marcus Porcius Cato Uticensis" differant

Content deleted Content added
m movit Marcus Cato Uticensis ad Marcus Porcius Cato Uticensis: Nomen gentile addidi.
m categoria; natus
Linea 1:
{{vicificanda}}'''Marcus Cato''' (natus [[95 a.C.n.]], mortuus [[46 a.C.n.]]), adhuc puer, invictum animi robur ostendit. Cum in domo Drusi avunculi sui educaretur, Latini de civitate impetranda Romam venerunt. [[Popedius]] Latinorum princeps, qui Drusi hospes erat, Catonem puerum rogavit ut Latinos apud avunculum adjuvaret. Cato vultu constanti negavit id se facturum. Iterum deinde ac saepius interpellatus in proposito perstitit. Tunc Popedius puerum in excelsam aedium partem levatum tenuit, et abjecturum inde se minatus est, nisi precibus obtemperaret; neque hoc metu a sententia eum potuit dimovere. Tunc Popedius exclamasse fertur: "Gratulemur nobis, Latini, hunc esse tam parvum; si enim senator esset, ne sperare quidem jus civitatis nobis liceret."
 
Cato, cum salutandi gratia ad [[SyllaLucius Cornelius Sulla Felix|SyllamSullam]] a paedagogo duceretur, et in atrio cruenta proscriptorum capita vidisset, Syllae crudelitatem exsecratus est; seque eodem esse animo significavit, quo puer alius nomine Cassius, qui tunc publicam scholam cum Fausto Syllae filio frequentabat. Cum enim [[Faustus]] proscriptionem paternam in schola laudaret, diceretque se, cum per aetatem posset, eamdem rem esse facturum, ei sodalis gravem colaphum impegit.
 
Insignis fuit et ad imitandum proponenda Catonis erga fratrem benevolentia. Cum enim interrogaretur quem omnium maxime diligeret, respondit, fratrem. Iterum interrogatus quem secundum maxime diligeret, iterum fratrem respondit. Quaerenti tertio idem responsum dedit, donec ille a percunctando desisteret. Crevit cum aetate ille Catonis in fratrem amor: ab ejus latere non discedebat; ei in omnibus rebus morem gerebat. Annos natus viginti nunquam sine fratre cenaverat, nunquam in forum prodierat, nunquam iter susceperat. Diversum tamen erat utriusque ingenium: in utroque probi mores erant, sed Catonis indoles severior.
Linea 17:
 
{{Nexus carentes}}
{{DEFAULTSORT:Porcius Cato Uticensis, Marcus}}
[[Categoria:Romani Antiqui]]
[[Categoria:Nati 95 a.C.n.]]
[[Categoria:Mortui 46 a.C.n.]]