64 228
recensiones
m (bot mutat: es:Marco Claudio Marcelo (cónsul 222 a. C.)) |
No edit summary |
||
{{vicificanda}}'''Claudius Marcellus''' praetor [[Annibal|Annibalem]] vinci posse primus docuit. Cum enim ad Nolam Annibal accessisset, spe urbis per proditionem recipiendae, Marcellus instructa ante urbis portam acie cum eo conflixit, et Poenos fudit. Pulsus Annibal exercitum ad [[Caslilinum]] parvam [[Campania|Campaniae]] urbem duxit. Parvum erat in ea praesidium et tamen penuria frumenti efficiebat ut nimium hominum esse videretur. Annibal primo cives verbis benignis ad portas aperiendas coepit allicere: deinde cum in fide Romana perstarent, moliri portas el claustra refringere parat. Tam ex urbe ingenti cum tumultu erumpunt cohortes duae intus instructae, stragemque Poenorum faciunt. Pudor Annibalemab incoepto avertit. Italique relicto circa Casilinum praesidio ne omissa res videretur, ipse in hiberna Capuam concessit, partemque majorem hiemis exercitum in tectis habuit.
Mitescente
Postremo ad id ventum est inopiae, ut Casilinates lora manderent detractasque scutis pelles, quas fervida molliebant aqua, nec muribus aliove animali abstinuerunt. Quidam ex his avarus murem captum maluit ducentis denariis vendere, quam eo ipse vesci, leniendae famis gratia. Utrique venditori nempe et emptori, sors merita obtigit nam avaro fame consumpto non licuit sui pecuniae frui; emptor vero cibo comparato vixit. Tandem omne herbarum radicumque genus infimis aggeribus muri eruerunt; et cum hostes locum exarassent, Casilinates raporum semen injecerunt. Miratus Annibal exclamavit: Eone, usque dum ea nascantur, ad Casilinum sessurus sum! Et qui nullam antea pactionem auribus admiserat, tum demum aequas deditionis conditiones non repudiavit.
Postea cum [[Sicilia]] a Romanis ad Poenos defecisset, Marcellus consul creatus Syracusas, urbem Siciliae nobilissimam, oppugnavit. Diuturna fuit obsidio; nec eam nisi post tres annos cepit Marcellus. Item confecisset celerius nisi unus homo ea tempestate Syracusis fuisset. Is erat Archimedes, mirabilis inventor machinarum, quibus omnia Romanorum opera brevi disturbabat. Captis [[Syracusae|Syracusis]], Marcellus eximia hominis prudentia delectatus,
Marcellus, recepta Sicilia, cum ad urbem venisset, postulavit ut sibi triumphanti Romam inire liceret. Id non impetravit; sed tantum ut ovans ingrederetur. Pridie
==Fontes==
{{Viri Illustres}}
{{DEFAULTSORT:Claudius Marcellus, Marcus}}
[[Categoria:Romani Antiqui]]
[[Categoria:Consules]]
[[ca:Marc Claudi Marcel III]]
|