Quantum redactiones paginae "Aulus Hirtius" differant

Content deleted Content added
No edit summary
Linea 5:
Aulus Hirtius Caesarem in [[Gallia]]m comitatus est ubi familiarissime eo usus est. Cum autem in ''Commentariis'' Iulii Caesaris nulla mentio eius reperiatur, nec proeliis interfuisse nec copiis praefuisse videtur. Itaque multi amanuensem sive "ab epistulis" quendam eum fuisse arbitrantur. Bello civili quoque Caesari fideliter adstitit.
 
Anno [[46 a.C.n.]] [[praetor]] fuit : nam tunc [[aureus]] eius nomine inscriptus [[Roma Antiqua|Romae]] percussus est, ex una parte caput Pietatis velatum exhibens cum titulo CAESAR COS TER (id est [[consul]] tertium), ex altera vero [[lituus|lituum]], praefericulum securimque (quae insignia sacerdotii ad [[pontifex|pontificatum maximum]] Gai Caesaris pertinent) cum titulo A.HIRTIUS PR(aetor)<ref>De nummis Auli Hirtii vide Ernest Babelon, ''Description historique et chronologique des monnaies de la République romaine,'' 1885 : Hirtia 1-3.</ref>. Post praeturam anno [[45 a.C.n.]] et initio anni [[44 a.C.n.]], [[Gallia]]m tam [[Gallia Comata|Comatam]] quam [[Gallia Narbonensis|Narbonensem]] rexit. Tempore mortis Caesaris iam a [[dictator]]e designatus erat ad [[consul]]atum anni [[43 a.C.n.]].
 
In [[augur]]um collegium quoque receptus est : nam in ''[[Philippica (Cicero)|Philippicis]]'' suis [[Cicero]] eum collegam suum appellat.