Quantum redactiones paginae "Lucius Licinius Lucullus" differant

Content deleted Content added
No edit summary
Linea 1:
{{latinitas}}
{{Vicificanda}}
'''Lucius Lucullus''' (natus [[117 a.C.n.]], mortuus [[56 a.C.n.]]) ingenio, doctrina et virtute claruit. In [[Asia (provincia Romana)|Asiam]] quaestor profectus, huic provinciae per multos annos cum laude praefuit. Postea consul factus ad [[Mithridaticum bellum]] a senatu missus, opinionem omnium, quae de virtute eius erat, vicit: nam ab eo laus imperatoria non admodum expectabatur, qui adolescentiam in pacis artibus consumpserat; sed incredibilis quaedam ingenii magnitudo non desideravit tardam et indocilem usus disciplinam. Totum iter consumpsit partim in percontando a peritis, partim in rebus gestis legendis. Habebat porro admirabilem quamdam rerum memoriam; unde factum est ut in Asiam doctus imperator venerit, cum esset Roma profectus rei militaris rudis.
 
Lucullus eo bello magnas ac memorabiles res gessit: [[Mithridates|Mithridatem]] saepe multis locis fudit, [[Tigranes|Tigranem]] regum maximum in [[Armenia (provincia Romana)|Armenia]] vicit, ultimamque bello manum magis noluit imponere, quam non potuit; sed alioqui per omnia laudabilis, et bello paene invictus pecuniae cupidini nimium deditus fuit, quam tamen ideo expetebat, ut deinde per luxuriam effunderet; itaque postquam de Mithridate triumphasset, abiecta omnium rerum cura, coepit delicate ac molliter vivere, otioque et luxu diffluere; magnifice et immenso sumptu villas aedificavit, atque ad earum usum mare ipsum vexavit. Nam in quibusdam locis moles mari iniecit, in aliis vero, suffossis montibus, mare in terras induxit; unde eum haud infacete [[Gnaeus Pompeius Magnus|Pompeius]] vocabat Xerxem togatum. [[Xerxes]] enim Persarum rex, cum pontem in Hellesponto fecisset, et ille tempestate ac fluctibus esset disiectus, iussit mari trecentos flagellorum ictus infligi, et compedes dari.
Linea 10:
{{Viri Illustres}}
 
{{DEFAULTSORT:Licinius Lucullus, Lucius }}
[[Categoria:Viri publici]]
[[Categoria:Romani Antiqui]]