Quantum redactiones paginae "Domina (scacci)" differant

Content deleted Content added
Etymologiam nominis "ferziae" addidi
Pauca de historia et nominibus huius militis scripsi.
Linea 84:
In diagrammate ad sinistram, alba regina moveat in ullum quadrum cum puncto albo designatum.
 
==Historia==
In [[Shatranj]], ludo scaccis progenente, regina appellebatur ''ferz'' [[Persice]], unde "fercia" [[Latine]], potestas fuit infirmior in conpartione motibus reginae hodiernae. Modo poterat movere unum quadrum in obliquo. Etiam hodie appellatur ''Ферзь'' [[Russice]] et ''vezér'' [[Hungarice]]. Persice, ''ferz'' significat "consultorem". In Europa, saeculo 14<sup>o</sup> vel 15<sup>o</sup> reginae motus facti sunt ut hodierni.
Nomina antiquissima quibus hic miles in linguis Europaeis appellabatur, e nomine [[Lingua Arabica|Arabico]] فرز ''firz'' seu فرزان ''firzān'' derivata erant. Hoc nomine, ipso e [[Lingua Persica|Persico]] فرزين ''farzin'', i.e. consiliarius, orto, miles in ludo [[Shatranj]] notabatur, qui hodiernā reginā multo infirmior erat et unum modo quadrum in obliquum movere poterat. Hinc Latine ''ferzia'' aut ''fercia'', Anglice ''fers'', Francogallice ''fierge'', Hispanice articulo definito Arabico ''[[Al|al-]]'' praefixo ''alferza'' nominabatur, et Russice etiam nunc ферзь ''ferz'' appellatur. Ex eodem forsitan fonte, nominibus Francogallicis ''fierge'' (i.e. ''ferzia'') et ''vierge'' (i.e. ''virgo'') confusis, nomen quoque Latinum ''virgo'' ortum est. Quod factum occasionem dabat ''ferziae'' in ''dominam'', ''damam'', ''reginam'' commutandae, cuius motus saeculo 14<sup>o</sup> vel 15<sup>o</sup> facti sunt ut habentur adhuc.
 
<br clear="all">