Quantum redactiones paginae "Publius Cornelius Scipio Aemilianus Africanus" differant

Content deleted Content added
mNo edit summary
No edit summary
Linea 1:
{{vicificanda}}'''Publius Scipio Aemilianus''' (* [[185 a.C.n.]] † [[129 a.C.n.]] Pauli Macedonici filius, adoptione Scipionis Africani nepos, a tenera aetate Graecis litteris a Polybio praestantis ingenii viro eruditus est. Ex sua doctrina tantos fructus tulit, ut non modo aequales suos, sed etiam maiores natu omni virtutum genere superaret. Temperantiae et continentiae laudem ante omnia comparare studuit, quod quidem tunc difficile erat. Mirum enim est quo impetu ad libidines et epulas iuvenes Romani et tempore ferrentur. At Scipio contrarium vitae institutum secutus, publicam modestiae et continentiae famam est adeptus. Polybium semper domi militiaeque secum habuit: semper inter arma ac studio versatus; aut corpus periculis, aut animum disciplinis exercuit.
 
Scipio Aemilianus primum in Hispania, Lucullo duce, militavit; eoque in bello egregia fuit sua opera. Nam rex quidam barbarus mirae proceritatis splendidis armis ornatus, saepe Romanos provocabat, si quis singulari certamine secum vellet congredi. Cumque nemo contra eum exire auderet, suam Romanis ignaviam cum irrisu et ludibrio exprobrabat. Non tulit indignitatem rei Scipio, progressusque ad hostem, conserta pugna eum prostravit, pari Romanorum laetitia et hostium terrore, quod ingentis corporis virum ipse exiguae staturae deiecisset. Scipio multo maius etiam adiit periculum in expugnatione urbis, quam tunc obsidebant Romani : nam ipse primus murum conscendit, viamque aliis militibus aperuit. Ob haec praeclare gesta, Lucullus dux iuvenem pro concione laudatum murali corona donavit.
Linea 6:
{{Viri Illustres}}
{{DEFAULTSORT:Cornelius Scipio Aemilianus Africanus, Publius}}
[[Categoria:Consules]]
[[Categoria:Censores]]
[[Categoria:Senatores]]
[[Categoria:Romani Antiqui]]
[[Categoria:Nati 185 a.C.n.]]
[[Categoria:Mortui 129 a.C.n.]]
 
[[ca:Publi Corneli Escipió Emilià Africà Menor]]