Quantum redactiones paginae "195" differant

Content deleted Content added
Linea 4:
*[[1 Ianuarii]] - Publius Iulius Scapula Tertullus Priscus et Quintus Tineius Clemens consules creati sunt.
*Vere - [[Septimius Severus]] Augustus se a [[Marcus Aurelius|Marco Aurelio]] adoptatum esse dixit. Nomen novum sibi adiecit: Divi Marci Pii filius, Divi Commodi frater.
*Bello contra [[Persia|Persos]] feliciter gesto Romani [[Edessa]]m expugnaverunt atque provinciam [[Osrhoene]]m aut [[Mesopotamia]]m constituerunt.
*[[15 Decembris]] - [[Clodius Albinus]] Caesaris iussu [[Septimius Severus|Septimii Severi]] imperatoris ab senatu hostis publicus declaratus est. Multi homines in Circo Maximo contra bellum civile imminens sententiam dicebant.
*Anno exeunte - Byzantium urbs, quae [[Pescennius Niger|Pescennio Nigri]] imperatori etiam post mortem favebat, a militibus Septimii Severi expugnata est.