Quantum redactiones paginae "Arrius Nurus" differant

m
Automaton: addens Categoria:Auctores Anglici; mutationes minores
(cat)
m (Automaton: addens Categoria:Auctores Anglici; mutationes minores)
 
__TOC__
== De vita ==
Inter eos poetas qui saeculo vicesimo ausi sunt latine canere, praeter ingrata tempora et novam barbariem renascentem, Caius Arrius Nurus emicat ingenio maximo venaque poetica varia, multicolori et erudistissima.
 
C. Arrius Nurus, vulgo Harry C. Schnur, genere Iudaeus, civitate primum fuit [[Austria|Austriacus]]cus, dein [[Germania|Germanus]] (ab anno [[1920]]), postremo [[America|Americanus]]nus (ab anno [[1952]]).
 
Post [[Bellum Orbis Terrarum II|Secundum Bellum Universale]] domicilium habuit Novi-Eboraci, Stamfordiae Connecticutensis, Tubingae et deinde ab anno 1973 in [[Helvetia]] in urbe Sangallensi.
Anno 1933, incipiente in Germania atroci crudelique persecutione in Iudaeos, una cum uxore aufugit in Angliam et postea in Hollandiam e qua aufugit in ultima nave die 14 mensis maii anno 1940 paulo ante quam Gestapo fugam omnium aufugentium atrociter impedivit. Rediit in Angliam, ubi militavit inter « Home Guards » ut aiunt.
 
Bello finito migravit in Americam, ubi fuit vigil nocturnus, et alia negotia minima exercuit. Eius uxore mortua anno 1951 solatium in litteris quaesivit. Didicit tunc philologiam classicam Novi Eboraci anno 1952 incepitque statim mirum in modum carmina latina perpulchra conscribere. Anno 1956 factus est doctor in litteris classicis et ab anno 1956 docuit in Universitate Novi Eboraci litteras tam latinas quam graecas. Docuit postea in Germania, a tyrannide Hitleriana liberata, in Universitate Tubingensi ab anno 1963 ad annum 1969.
 
Anno 1968 duxit uxorem Rhodam Dorner, iuvenem studentem, e qua habuit anno 1970 filiam Avivam Roxanem.
 
== De opera ==
Carmina eius elegantissima sunt et edidit ea
* anno 1957: “Nugulae”, Novi Eboraci,
* anno 1962, “Pegasus Tolutarius”, Aldernardae (in Belgica), in aedibus Sanderianis,
de eo, videsis: PEGASUS DEVOCATUS, studia in Honorem C. Arri Nuri sive Harry C. Schnur, accessere selecta eiusdem opuscula inedita, cura et opera Gilberti TOURNOY et [[Theodoricus Sacré|Theodorici SACRÉ]], Leuven University Press, supplementa Humanistica Lovaniensia, VII, anno 1992.
 
== Nexus externi ==
*http://www.alcuinus.net/GLL/exempla/nurus.php
*http://www.alcuinus.net/GLL/exempla/exempla.htm
 
{{DEFAULTSORT:Nurus, Arrius}}
 
[[Categoria:Poetae]]
[[Categoria:Auctores Neolatini]]
[[Categoria:Scriptores Civitatum Foederatarum]]
[[Categoria:Auctores Anglici]]
208 643

recensiones