Quantum redactiones paginae "M. Gavius Apicius" differant

Content deleted Content added
Roland2 (disputatio | conlationes)
m wikisource
Linea 4:
 
[[Seneca]], in ''Consolatio ad Helviam'', X, dixerat : « Scilicet minus beate uiuebat dictator noster qui Samnitium legatos audit cum uilissimum cibum in foco ipse manu sua uersaret -- illa qua iam saepe hostem percusserat laureamque in Capitolini Iouis gremio reposuerat -- quam Apicius nostra memoria uixit, qui in ea urbe ex qua aliquando philosophi uelut corruptores iuuentutis abire iussi sunt scientiam popinae professus disciplina sua saeculum infecit.' Cuius exitum nosse operae pretium est. 9. Cum sestertium milliens in culinam coniecisset, cum tot congiaria principum et ingens Capitolii uectigal singulis comisationibus exsorpsisset, aere alieno oppressus rationes suas tunc primum coactus inspexit: superfuturum sibi sestertium centiens computauit et uelut in ultima fame uicturus si in sestertio centiens uixisset, ueneno uitam finiuit. 10. Quanta luxuria erat cui centiens sestertium egestas fuit! i nunc et puta pecuniae modum ad rem pertinere, non animi. Sestertium centiens aliquis extimuit et quod alii uoto petunt ueneno fugit. Illi uero tam prauae mentis homini ultima potio saluberrima fuit: tunc uenena edebat bibebatque cum inmensis epulis non delectaretur tantum sed gloriaretur, cum uitia sua ostentaret, cum ciuitatem in luxuriam suam conuerteret, cum iuuentutem ad imitationem sui sollicitaret etiam sine malis exemplis per se docilem. »
 
 
{{Wikisource}}
 
[[Categoria:Homines]]