Quantum redactiones paginae "Gontranus I" differant

m
Summarium vacuum
(Nova pagina: '''Gontranus I''' (natus 534 vel 532, mortuus Cabilloni 28 Martii 592) erat rex Francorum ab anno 561 ad usque mortem. Gontranus fi...)
 
mNo edit summary
Gontranus filius quartus regis [[Chlotarius I|Chlotharii I]] erat, qui filius [[Chlodovechus|Chlodovechi I]] regnum primo cum fratribus, ab anno [[558]] solus regnaverat. Post mortem Chlotarii regnum iterum inter quattuor filios divisum est: inter Gontranum, qui [[Burgundia]]m accepit et [[Aurelianum]] caput elegit et [[Charibertus I|Charibertum]] et [[Sigibertus I|Sigibertum I]] et [[Chilpericus I|Chilpericum I]].
Chariberto anno [[567]] mortui tres reliqui fratres eius regionem inter se diviserunt, sed Chilperich et Sigibertus de praeda ad bellum venerunt, quod Gontranus frustra prohibere conabatur. Anno [[575]] Sigibertus caesus est et Chilpericus cum Gontrano de eius regnum litigaverunt. Itaque Gontranus anno [[577]] foedus cum [[Childebertus II|Childeberto II]], filiolum septem annorum Sigiberti, fecit et eum adoptavit, ne pars Sigiberti ad Chilpericum veniret.
Chilperico a nobilibus suis, qui rerum potiri in animo habuerant, necato precibus viduae reginae Fredegundis vicarius factus est regis infantis [[ChlothariusChlotarius II|Chlotarii II]], sed re vera nobiles pro rege Chlotario rexerunt.
[[imago:Gontran et Childebert II.JPG|thumb|right|Gontranus I et Childebertus II reges]]
Coniuratione nobilitatis contra Childebertum detecta Gontranus, quod filiis suis quattor iam mortuis heredem non habuit, anno [[587]] Childebertum foedere quodam<ref>Verba huius foederis [[Sanctus Gregorius Turonensis|Gregorius Turonensis]] nobis Historiarum libris (IX 20) tradidit </ref> heredem regni sui fecit. Nam ambo rex pericula domui Merovingorum instatura animadverterat, si nobiles pro regibus infantibus recturi essent.
64 228

recensiones