Quantum redactiones paginae "Childericus III" differant

Content deleted Content added
Nova pagina: '''Childericus III''' (natus circa annum 720, mortuus circa 755) erat ultimus rex Francorum ex familia Merovingorum ab anno 743 ad usque 751. Filius fuit r...
 
No edit summary
Linea 1:
'''Childericus III''' (natus circa annum [[720]], mortuus circa [[755]]) erat ultimus rex Francorum ex familia [[Merovingi|Merovingorum]] ab anno [[743]] ad usque [[751]].
Filius fuit regis [[Chilpericus II|Chilperici II]], sed [[Carolus Martellus]], qui regno Francorum [[maior domus]] re vera potestatem habuit, Childericum post mortem Chilperici II anno [[721]] in monasterium misit atque primo sine rege regnavit. Anno [[741]] Carolus Martellus mortuus est, ei maiores domus [[Pippinus III (maior domus)|Pippinus]] et [[Carolomannus (maior domus)|Carolomannus]] successerunt. Ut potentiam eorum nondum confirmatam munirent, iterum regem Merovingum proclamaverunt et idcirco Childericum e monasterio liberaverunt. Sed nihil hic egit, dum anno [[751]] Pippinus [[papa]] [[Stephanus II|Stephano II]] adnuente Childericum desposuit et ipse rex Francorum factus est. Childericus III iterum in monasterium missus circa annum 755 mortuus est. Rex filium unum nomine Theudericum habuisse dicitur, qui etiam monasterio vitam finire debuit.
Id fuit finis domus Merovingorum.