Quantum redactiones paginae "Chilpericus I" differant

Content deleted Content added
Nova pagina: '''Chilpericus I''' (natus 539, mortuus 584) rex Francorum ab anno 561 ad usque mortem erat. Pater eius Chlotarius I fuit, qui quattuor filios heredes fecit regni Franci...
 
mNo edit summary
Linea 1:
'''Chilpericus I''' (natus [[539]], mortuus [[584]]) rex Francorum ab anno [[561]] ad usque mortem erat.
Pater eius [[Chlotarius I]] fuit, qui quattuor filios heredes fecit regni Franciae, quod post diuturnam divisionem anno [[558]] solus regnaverat. Sic anno 561 iterum divisum est inter filios [[Charibertus I|Charibertum I]], [[Gontranus I|Gontranum I]], [[Sigibertus I|Sigibertum I]] et Chilpericum I. Hic [[Lutetia]]m et divitias regni occupavit, sed tum a fratribus expulsus divisionem iustam pertulit: Accepit [[Suessonae|Suessonas]], sed minime contentus erat. Sigiberto fratre in [[Avari|Avaros]] bellum movente Chilpericus partem eius [[Austrasia]]m aggrediebatur, sed a Sibiberto victus est, filius eius [[Theudebertus I]] anno [[562]] etiam captus est. Theudeberto [[563]] liberato tamen Sigiberto Suessonas retinuit.
Chariberto fratre anno [[567]] sine heredibus mortuo reliqui fratres eius partem inter se diviserunt, Chilpericus litus Oceani inter [[Samara]]m et Ligem flumina accepit. Lutetiam una administrare constituerunt.
Anno [[566]] Sigibertus frater [[Brunihilda]]m filiam regis [[Visigothi|Visigothorum]] [[Atanagildus|Atanagildi]] in matrimonium duxerat, anno sequente Chilpericus, qui et filiam regis ducere voluit, sororem Brunihildae [[Gailsuinta]]m duxit, sed anno [[567]] taedio necare iussit, nam amatam Fredegundam humili origine natam ducere mavult. Quod factum Brunihildam sororem ira diuturna in Chilpericum affecit. Id et causa belli Sigiberto erat, qui initio in partem Chilpericum invasit, sed postea a Gontrano, qui tum socius erat Chilperici, pulsus est. Anno [[573]] autem Gontrano se ex bello recipiente Sigibertus Chilpericum [[575]] apud [[Tornacum]] obsidebat et paene vincebat, nisi Fredegunda regina sicarios misisset, qui Sigibertum necaverunt. [[Childebertus II]], filius puer Sigibertus, regnum contra Chilpericum non iam defendere potuit, Brunihilda capta est, sed [[577]] fugere potuit.