Quantum redactiones paginae "Liutprandus Cremonensis" differant

Content deleted Content added
No edit summary
m Automaton: mutans Categoria:Scriptores Latini mediaevales; mutationes minores
Linea 5:
'''Liutprandus Cremonensis''' (natus circa 920; mortuus [[972]]) fuit episcopus [[Cremona|Cremonensis]], legatus [[Sanctum Romanum Imperium|Sancti Romani Imperii]], rerum gestarum scriptor.
 
== Vita ==
Pater Liutprandi (nomine incognito) ab [[Hugo (rex Italiae)|Hugone Arelatensi]] huius temporis rege [[Italia]]e missus est ad [[Constantinopolis|Constantinopolim]] anno [[927]] ut legationem ad imperatorem [[Romanus I Lecapenus|Romanum I]] conduceret; in Italiam autem reditus subito aegrotans monasterium petivit ibique mortuus est.<ref>Liutprandus, ''Antapodosis'' 3.22-24.</ref> Filius eius Liutprandus ab anno [[931]] [[puer regius]] Hugoni servavit in aula regia [[Papia]]e, ibidemque postea clericus fuit in ecclesia cathedrali. Hugone mortuo anno [[947]] Liutprandus in ministerio [[Berengarius II (marchio Eporediae)|Berengarii II]], marchionis [[Eporedia]]e, a secretis fuit, denique [[cancellarius]], anno [[949]] etiam legatus in aulam [[Imperium Constantinopolitanum|Byzantinam]] imperatoris [[Constantinus VII Porphyrogenitus|Constantini Porphyrogeniti]], sed frustra et ingrate; e quo titulum operis sui historici dedit ''[[Antapodosis|Antapodosin]]'' sive retributionem.
 
Linea 13:
Anno [[968]] Constantinopolim profectus est ut apud imperatorem [[Nicephorus II Phocas|Nicephorum Phocam]] ageret de urbibus [[Beneventum|Benevento]] [[Capua]]que antehac Constantinopoli tributis, necnon de matrimonio [[Otto II (imperator)|Ottonis]], filii imperatoris sancti, principissaeque Byzantinae [[Theophano (uxor Ottonis II)|Theophanus]], sed sine eventu. Anno [[971]] hoc matrimonium conclusum est; an eodem anno Liutprandus Constantinopolim rursus petivit ut principissam in occidente duxeret, nescimus. Novo episcopo Cremonensi anno [[973]] electo, Liutprandum anno 972 mortuum satis liquet.
 
== Opera ==
* ''[[Antapodosis]]'', de rebus in Italia et alibi gestis ab anno [[887]] [[949]] usque
* ''[[Historia Ottonis]]'', vita imperatoris, sed ab anno [[960]] ad [[964]] tantum
* ''[[Legatio (Liutprandus)|Relatio de legatione Constantinopolitana]]'' annis [[968]] et [[969]] ducta
 
== Notae ==
<div class="references-small"><references /></div>
 
== Nexus externi ==
*[http://www.newadvent.org/cathen/09313a.htm "Liutprand of Cremona"] apud ''[[Catholic Encyclopedia]]''
*[http://www.orbilat.com/Encyclopaedia/L/Liutprand_of_Cremona.html "Liutprand of Cremona"] apud ''Encyclopædiam Orbis Latini''
Linea 27:
*[http://www.vostlit.info/Texts/rus/Liut_Kr/frametext3.htm ''Legatio''] cum commentario {{Ling|Russice}}
 
== Bibliographia ==
=== Editiones ===
* ''Die Werke Liudprands von Cremona'' ed. Joseph Becker. Hanoveriae: Hahn, 1915. 3a ed. {{Ling|Latine|Theodisce}}
* ''The Works of Liudprand of Cremona'' tr. F. A. Wright. Londinii: Routledge, 1930. {{Ling|Anglice}}
Linea 35:
* Liutprand de Crémone, ''Ambassades à Byzance'' tr. Joël Schnapp. Lutetiae: Anacharsis, 2005. ISBN 2-914777-17-5. {{Ling|Francice}}
 
=== Commentationes ===
* "Liutprand von Cremona" in ''Lexikon für Theologie und Kirche'' 2a ed. vol. 6 (Freiburg 1961) pp. 1105-1106.
* Girolamo Arnaldi, "Liudprando e la storiografia contemporanea nell'Italia centro-settentrionale" in ''La Storiografia Altomedievale'' vol. 17 (Spoleti 1970) pp. 497-519.
Linea 49:
[[Categoria:Mortui 972]]
[[Categoria:Episcopi]]
[[Categoria:ScriptoresAuctores Latini mediaevales]]
[[Categoria:Historici Italici]]
[[Categoria:Legati]]