Quantum redactiones paginae "Quintus Ennius" differant

Content deleted Content added
m bot addit: fa:انیوس
m Automaton: mutans Categoria:Scriptores Romani Antiqui; mutationes minores
Linea 3:
'''Quintus Ennius''', poeta, natus anno [[239 a.C.n.]], mortuus anno [[169 a.C.n.]].
 
Q. Ennius poeta aequalis [[Plautus|Plauti]], sed minor natu, aliter atque ille in omni poesis genere versatus est. [[Rudiae|Rudiis]] [[Calabria|Calabra]] in civitate natus et ex ea [[Italia|Italiae]]e parte ortus, cui cum [[Magna Graecia]] erat commercium, [[Graecia|Graece]], [[Osci|Osce]], [[lingua Latina|Latine]] locutus est, ut tria se corda habere diceret. is [[Roma|Romam]]m advectus a [[M. Porcius Cato maior|Catone maiore]] alterum post [[Naevius|Naevium]] [[poesis epica|carmen epicum]] de rebus gestis populi Romani composuit, quod ''[[Annales (Ennius)|Annales]]'' inscriptum est. narravit autem omnia ab initiis, quae fabulis antiquissimis memoriae tradita sunt, usque ad tempora sua Graecorum exemplo versu usus [[versus heroicus|heroico]], quo semel instituto in genere epico [[Saturnius numerus|Saturnium]] numerum penitus obliteravit. in fabulis faciendis [[comoedia]]s quidem non neglexit, sed propter [[tragoedia]]s et [[fabula praetextata|praetextatas]], quarum multa fragmenta exstant, maxima laude affectus est. neque vero nugae eius ipsae admiratione indignae. [[Satura]]e quidem inventor fuit, quam totam Romanam fuisse quis est qui nesciat?
 
== Vide etiam ==
* ''[[Hedyphagetica (Ennius)|Hedyphagetica]]''
 
== Nexus externi ==
{{vicicitatio|Quintus Ennius}}
{{vicifons|Quintus Ennius}}
 
{{DEFAULTSORT:Ennius, Quintus}}
 
[[Categoria:Poetae]]
[[Categoria:ScriptoresAuctores RomaniLatini Antiquiantiqui]]
[[Categoria:Nati 239 a.C.n.]]
[[Categoria:Mortui 169 a.C.n.]]