Quantum redactiones paginae "Caecilius Statius" differant

Content deleted Content added
FlaBot (disputatio | conlationes)
m Automaton: mutans Categoria:Scriptores Romani Antiqui; mutationes minores
Linea 3:
'''Caecilius Statius''' fuit [[poeta]] [[theatrum|scaenicus]] [[lingua Latina|Latinus]] [[saeculum 2 a.C.n.|saeculi II a.C.n.]].
 
== Vita ==
Statius fuit Gallus Insuber; natus est forsitan [[Mediolanum|Mediolani]] inter [[230 a.C.n.|230]] et [[220 a.C.n.]], id est inter [[Titus Maccius Plautus|Plauti]] et [[Publius Terentius Afer|Terenti]] generationes. [[Roma]]m deferri ut [[servus]] traditur, et cum emptus esset a Caecilio quodam, post [[libertus|manumissionem]] illius nomen gentilicium cepit, sicut antea [[Livius Andronicus]] fecerat. Fabulas scaenicas tantum scripsit, quas feliciter acceptae sunt cum actae essent a clarissimo actore [[Ambivius Turpio|Ambivio Turpione]]. Floruit ad [[180 a.C.n.]]; mortuus est circa [[168 a.C.n.]], secundum chronologiam [[Hieronymus|Hieronymum]], sed haec traditio incerta est.
 
== Opera ==
Fere omnia opera Statii deperdita sunt; quorum supra quadraginta titulos, partim Graecos (''Gamos'' etc.) partim Latinos (''Exul'', ''Fallacia'', etc.), partim duplici lingua (''Hypobolimaeus sive Subditivus'', ''Obolastes sive Faenerator''), et multa minima lacerta, congerentia fere 250 versus exstant. Impossibile est nobis iudicare de arte eius, sed tria fragmenta nobis digni memoratu sunt: [[Aulus Gellius]] ea tradidit e ''Plocio'', comoedia palliata quam Caecilius verterat e textu Graeco [[Menander|Menandri]]. Haec fragmenta commonefaciunt nos de illa Plauti vivacitate quae in Menandro deest.
 
Aliquot versus in sententias traditi sunt, gravitatem quandam testantem quae nuntiat Terentianum stylum.
 
== De fortuna ==
De Caecilio Statio multa iudicia a serioribus scriptoribus nobis traditi sunt, quorum plerique Caecilium describunt quasi e maximis (nisi maximum) poetam fabularum Romanum, sed [[Marcus Tullius Cicero|Ciceronis]] iudicium forsitan exitiale fuit Caecilii operibus; orator ille, quamquam scribens ''Itaque licet dicere et [[Ennius|Ennium]] summum epicum poetam, si cui ita videtur, et [[Pacuvius|Pacuvium]] tragicum et Caecilium fortasse comicum'' (''[[De optimo genere oratorum]]'' 2), haec severa verba demum reliquit:
{{Citatio|secutusque sum, non dico Caecilium ... malus enim auctor Latinitatis est, sed Terentium, cuius fabellae propter elegantiam sermonis putabantur a C. Laelio scribi''|Cicero, ''[[Epistulae ad Atticum|ad Att.]]'' 7.3.10}}
Linea 17:
 
 
== Vide etiam ==
*[[Publius Papinius Statius]] (scriptor ''Thebaidos'', ''Achilleidos'', ''Silvarum'')
*[[Titus Maccius Plautus]]
*[[Publius Terentius Afer]]
 
== Nexus Externi ==
{{Vicifons|Scriptor:Caecilius Statius}}
 
[[Categoria:Comici]]
[[Categoria:ScriptoresAuctores RomaniLatini Antiquiantiqui]]
 
[[ca:Cecili Estaci]]