Quantum redactiones paginae "Liuvigildus (rex Visigothorum)" differant

m
bot: Removing Categoria:Biographia from all pages that are in Categoria:Politicorum periti or its subcategories, per Vicipaedia:Taberna#Category cleanup; mutationes minores
No edit summary
m (bot: Removing Categoria:Biographia from all pages that are in Categoria:Politicorum periti or its subcategories, per Vicipaedia:Taberna#Category cleanup; mutationes minores)
'''Liuvigilgus''', Leuvigildus sive Leovigildus ([[Lingua Gothica|Gothice]]: ''Liwigilds''; rexit [[568]]-[[586]]) fuit [[rex Visigothorum]] et frater antecessoris, [[Liuva I (rex Visigothorum)|Liuvae I]].
 
== Liuvigildus contra rebelles ==
Liuvigildus adeptus [[Hispania]]e et [[Gallia]]e regnatum, ampliare regnum bello et augere opes statuit. Studio quippe eius exercitus, concordante favore, victoriarum, multa praeclare sortitus est. Cantabros namque iste obtinuit (anno [[581]]), Aregiam iste cepit, Sabaria ab eo omnis devicta est, cesserunt etiam armis illius plurimae rebelles Hispaniae urbes. <ref>''[[Historia Gothorum]]'' [[Isidorus Hispalensis|Isidori]], 49</ref>
*Anno [[573]] - Sabariam ingressus Sappos vastat et provinciam ipsam in suam redigit
*Anno [[577]] - Rex Orospedam ingreditur et civitates atque castella eiusdem provinciae occupat post haec integra a [[Visigothi|Gothis]] possidetur Orospeda.
 
== Bellum contra [[Suevi|Suevos]] ==
Postremum bellum [[Suebi|Suevis]] intulit, regnumque eorum in iura gentis suae mira celeritate transmisit (anno [[585]]). Hispania magna ex parte potitus. Nam antea gens Gothorum angustis finibus arctabatur.
 
Liuvigildus rex [[Hispalis|civitatem Hispalensem]] congregato exercitu anno [[580]] obsidet et [[Hermenegildus|rebellem filium]] gravi obsidione concludit, in cuius solatio Miro [[Suevi|Suevorum]] rex ad expugnandum Hispalim advenit ibique diem clausit extremum. Cui Eburicus filius in provincia Gallaeciae in Regnum succedit. Tunc anno [[585]], Audeca in Gallaecia Suevorum regnum cum tyrannide assumit et Siseguntiam relictam Mironis regis in coniugium accepit. Eboricum regno privat et monasterii monachum facit. Liuvigildus Gallaecias vastat, Audecanem regem comprehensum regno privat, Suevorum gentem, thesaurum et patriam in suam redigit potestatem et Gothorum provinciam facit.
 
== Regnum ==
[[Imago:Hispania 586 AD.PNG|left|250px|thumb|Regnum Visigothorum anno Liuvigildo defuncto.]]
Condidit etiam civitates in Hispania, primam quam ex nomine filii [[Recaredus (rex Visigothorum)|Recaredi]], [[Reccopolis|Reccopolim]] nominavit, anno [[578]]. [[Vascones|Vasconibus]] superatis, alteram in finibus [[Vascones|Vasconium]], [[Victoriacum]] appellata anno [[581]]. In legibus quoque ea quae ab [[Codex Euricianus|Eurico]] incondite constituta videbantur, correxit, plurimas leges praetermissas adiiciens, plerasque superfluas auferens ([[Codex revisus]]). Rexit autem annos 18, defunctus propria morte [[Toletum|Toleti]].
Liuvigildo defuncto, filius eius [[Recaredus (rex Visigothorum)|Recaredus]] regno est coronatus.
 
=== Aemulatio Imperii ===
Liuvigildus se cum imperatoribus Byzantinis comparebat et potestatem imperatorium accepit. Primo urbes condidit ([[Reccopolis|Reccopolim]] et [[Victoriacum]]). Tunc cum palio et sceptro in palatio Toletano ingressi est. Deinde pecuniae cum effigie et nomine suo signavit.
 
== Liuvigildus et Catholici ==
Anno [[580]], Liuvigildus synodum [[Arianismus|Arianum]] in [[Toletum|Toleto]] convocavit. [[Iohannes Biclarensis]] nobis dicit:
::''[[Liuvigildus]] rex in Urbem Toletanam synodum episcoporum [[Arianismus|sectae Arrianae]] congregat et antiquam haeresim novello errore emendat, dicens de [[Ecclesia Catholica|Romana religione]] ad [[Arianismus|nostram catholicam fidem]] venientes non debere baptizari, sed tantummodo per manus impositionem et communionis perceptione ablui, et gloriam [[Deus Pater|patri]] per filium in [[Spiritus Sanctus|spiritu sancto]] dari. per hanc ergo seductionem plurimi nostrorum cupiditate potius quam impulsione, in [[Arianismus|Arrianum dogma]] declinant''<ref>''chronicon Iohannis Biclarensis, vv. 200-207</ref>
ante=[[Liuva I (rex Visigothorum)|Liuva I]] |
titulus=[[Reges Visigothorum|Rex Visigothorum]] |
anni=568&ndash;586568–586 |
postquam=[[Recaredus (rex Visigothorum)|Recaredus I]]
}}
 
== Nexus externi ==
*[http://www.fuenterrebollo.com/faqs-numismatica/menu.html Nummus de Liuvigildus] {{Ling|Castellanice}}
 
 
[[Categoria:Reges Visigothorum]]
[[Categoria:Reges Hispaniae]]
[[Categoria:Biographia]]
 
[[ca:Leovigild]]
209 933

recensiones