Quantum redactiones paginae "Quintus Sertorius" differant

Summarium vacuum
m (orthographia; data; categoriae)
{{vicificanda}}'''Quintus Sertorius''' [[Nursia|Nursiae]] anno [[123 a.C.n.]] natus, prima stipendia [[Bellum Cimbrium|bello Cimbrico]] fecit, in quo honos ei virtutis causa habitus est. In prima adversus [[Cimbri|Cimbros]] pugna licet vulneratus, et equo amisso, Rhodanum flumen rapidissimum nando trajecittraiecit, lorica et scuto retentis. Egregia etiam fuit eius opera bello sociali: dum enim nullum periculum refugit, alter ei oculus effossus est; idque ille non dehonestamentum ori, sed ornamentum merito arbitrabatur: dicebat enim cetera bellicae fortitudinis insignia, ut armillas, coronasve, nec semper nec ubique gestari; se vero, quotiescumque in publicum prodiret, suae virtutis pignus, vulnus scilicet ob rempublicam acceptum in ipsa fronte ostentare, nec quemquam sibi occurrere, qui non esset laudum suarum admirator.
 
Postquam [[Sulla]] ex [[Bellum Mithridaticum|bello Mithridatico]] in [[Italia|Italiam]] reversus, coepit dominari, Sertorius qui partium Marianarum fuerat, in [[Hispania|Hispaniam]] se contulit. Ibi virtutis admiratione et imperandi moderatione Hispanorum simul ac Romanorum, qui in eis locis consederant, animos sibi conciliavit, magnoque exercitu collecto, quos adversus eum Sylla miserat duces profligavit. Missus deinde a Sulla Metellus a Sertorio fusus quoque ac fugatus est. Pompeium etiam, qui in Hispaniam venerat ut Metello opem ferret, levibus proeliis lacessivit Sertorius. Is enim non minus cautus quam acer imperator universae dimicationis discrimen vitabat, quod imparem se universo Romanorum exercitui sentiret; interim vero hostem crebris damnis fatigabat.
 
Cum aliquando Sertorii milites pugnam inconsulte flagitarent, nec jam eorum impetus posset cohiberi, Sertorius duos in eorum conspectu equos constituit, praevalidum alterum, alterum vero admodum exilem et imbecillum: deinde equi infirmi caudam a robusto juvene totam simul abrumpi jussit; validi autem equi singulos pilos ab imbecillo sene paulatim velli. Irritus adolescentis labor risum omnibus movit; senex autem, quamvis tremula manu, id perfecit quod imperatum sibi fuerat. Cumque milites non satis intelligerent quorsum ea res spectaret, Sertorius ad eos conversus: "Equi caudae, inquit, similis est hostium exercitus: qui partes aggreditur, facile potest opprimere; contra nihil proficiet qui universum conabitur prosternere."
64 228

recensiones