Quantum redactiones paginae "Quintus Sertorius" differant
Content deleted Content added
m bot addit: fi:Sertorius |
m orthographia; data; categoriae |
||
Linea 1:
{{vicificanda}}'''Quintus Sertorius''' [[Nursia|Nursiae]] anno [[123 a.C.n.]] natus, prima stipendia [[Bellum Cimbrium|bello Cimbrico]] fecit, in quo honos ei virtutis causa habitus est. In prima adversus [[Cimbri|Cimbros]] pugna licet vulneratus, et equo amisso, Rhodanum flumen rapidissimum nando trajecit, lorica et scuto retentis. Egregia etiam fuit
Postquam
Cum aliquando Sertorii milites pugnam inconsulte flagitarent, nec jam eorum impetus posset cohiberi, Sertorius duos in eorum conspectu equos constituit, praevalidum alterum, alterum vero admodum exilem et imbecillum: deinde equi infirmi caudam a robusto juvene totam simul abrumpi jussit; validi autem equi singulos pilos ab imbecillo sene paulatim velli. Irritus adolescentis labor risum omnibus movit; senex autem, quamvis tremula manu, id perfecit quod imperatum sibi fuerat. Cumque milites non satis intelligerent quorsum ea res spectaret, Sertorius ad eos conversus: "Equi caudae, inquit, similis est hostium exercitus: qui partes aggreditur, facile potest opprimere; contra nihil proficiet qui universum conabitur prosternere."
Erat Sertorio cerva candida eximiae pulchritudinis, quae ipsi magno usui fuit, ut obsequentiores haberet milites. Hanc Sertorius assuefecerat se vocantem audire et euntem sequi. Dianae donum esse omnibus persuasit, seque ab ea moneri quae facto opus essent. Si quid durius vellet imperare, se a cerva monitum praedicabat, statimque libentes parebant. Cerva in quadam hostium incursione amissa est ac periisse credita; quod aegerrime tulit Sertorius. Multis post diebus a quodam homine inventa est. Sertorius eum, qui id sibi nuntiabat, tacere
Victus postea a [[Pompeius|Pompeio]] Sertorius pristinos mores mutavit, et ad iracundiam deflexit. Multos ob suspicionem proditionis crudeliter interfecit; unde odio esse coepit exercitui. Romani moleste ferebant quod Hispanis magis quam sibi confideret, hosque haberet corporis custodes. In hac animorum aegritudine non deserebant Sertorium, quem necessarium sibi ducem judicabant, sod eum amare desierant. Deinde in Hispanos quoque saeviit
==Fontes==
Linea 13:
[[Categoria:Romani Antiqui]]
[[Categoria:Nati 123 a.C.n.]]
[[Categoria:Mortui 72 a.C.n.]]
[[ca:Quint Sertori]]
|