Quantum redactiones paginae "Lingua Sumerica" differant

Content deleted Content added
pagina nova

m
Linea 10:

'''Lingua Sumerica''' antiquissima est omnium linguarum quae nobis adhuc notae sunt. Dicebatur in [[Mesopotamia]] circiter 3000 – 1900 a. Chr. n.
:== de scriptura ==
Plus minusve eodem tempore quo [[Aegypti]] etiam [[Sumeri]] litteras invenerunt, tertio millennio ante Christum natum ineunte. Cum Sumeri litteras in lutum insculpere solerent, formae mox non picturae, sed cuneorum parvorum similes erant. Inde [[litterae cuneiformes]] vocantur.
Primum totum verbum significans littera mox syllabam reddebat sicuti ''ra'', ''ar'', ''tar'' eqs. Tamen Sumeri pergebant et [[ideogramma]]tis uti nonnullis et [[determinativum|determinativis]] quae non legenda erant, sed nomina definiebant. Ante nomen exempli gratia dei Caeli (AN) scriptum erat deus (DIĜIR).
Praeterea uni litterae non semper una syllaba respondebat nec vice versa uni syllabae una littera. Exempli gratia una littera /bi/ aut /pi/ significabat, pro /sa/ autem scribere poteras sa, sá, sà, sa4sa4 eqs.
Accentus nihil de pronuntiatione dicunt. Num quid pronuntiatione interfuerit inter has varias litteras, dicere nequimus, nam pronuntiatio tantum ex usu litterarum cuneiformium in lingua [[Accadica]] (Babylonica) conicimus.
Ex quo usu lingua Sumerica habebat vocales a, e, i, u et consonantes b, p, m; d, t, n; g, k, ĝ; z (=ts), s, š; l, r, hḫ . Nonnumquam autem et aliae coniciuntur et plures.

:== de grammaticis ==
Lingua Sumerica est lingua [[Ergativus|ergativa]], i. e., subiectum iuxta verbum intransitivum eundem casum atque obiectum directum iuxta verbum transitivum habet. Is casus [[absolutivus]] appellatur. Subiectum autem iuxta verbum transitivum (ergator) in casu ergativo est.
Praeterea linguae Sumericae sunt hi casus:
[[genetivus]] (-ak),
[[aequativus]] (-gin),
[[dativus]] (-ra),
[[directivus]] (-e),
[[terminativus]] (-še),
[[comitativus]] (-da),
[[locativus]] (-a),
[[ablativus]] (-ta).

Linguae Sumericae duo sunt genera: genus commune et genus neutrum. Directivum, locativum, ablativum tantum neutra formant, dativum et pluralem tantum communia. Pluralis ante casum morphemate (-ene-) indicatur. Exemplum sit verbum regis:
rex – lugal

Linea 20:
Nomina cum pronominibus, adiectivis, numeralibus, attributis genetivis, phrasibus relativis aliisque appositionibus phrasin nominalem formant. Series partium singularium quasi sancta est:
caput (e. g. nomen ipsum) – adiectiva – numeralia – attributa genetiva – phrases relativae – pronomina possessiva enclitica – pluralis signum – appositiones – exitus casus.

Phrasin nominalem sequitur verbum. Verbum Sumericum difficillimum est, quia ante radicem ad 10 praefixa, post radicem ad 3 suffixa adiungi possunt. Illa morphemata spectant ad modum, ad genus verbi, ad aspectum, ad adverbia. Praeterea verba congruunt et cum subiectum et cum obiectum directum. Tempora autem non dinoscuntur, aspecta duo: perfectum (hamtu) et imperfectum (marû). Nonnulla verba utroque aspectu aliam habent radicem, nonnulla iuxta agentem in singulari alia atque in plurali. At ca. 70 % verborum una tantum est radix.

Partes morphematum verborum sunt hae:

0 praefixum protheticum

1 negatio, sequentia, modus