Quantum redactiones paginae "Hugo de Mataplana" differant

Content deleted Content added
SieBot (disputatio | conlationes)
m robot Modifying: ca:Huguet de Mataplana
No edit summary
Linea 1:
'''Hugo de Mataplana''' ([[Catalane]] et [[Occitanice]] ''Uc'' vel ''Uguet de Mataplana'') fuit eques regni [[Regnum Aragoniae|Aragonia]]e, poeta [[lingua Occitana|linguae Occitanae]] sive ''[[trobator'']], patronus aliorum trobatorum. Fuit filius [[Pons de Mataplana|Pontis de Mataplana]] (inimici [[Guillelmus de Bergueda|Guillelmi de Bergueda]]). Inter annos [[1193]] et [[1211]] dicavit satira (''sirventés'') [[Raimundus de Miraval|Raimundo de Miraval]]; cum [[Blacat]]o scripsit unum ''partimen'' seu carmen partitum. Erat familiaris regis [[Regnum Aragoniae|Aragonia]]e [[Petrus II (rex Aragoniae)|Petri II]], et pugnavit apud [[Muret]] anno [[1213]], ubi rex ille interfectus est a militibus expeditionis sacrae contra Albigenses.
 
In carmine partito (''tenson'') quod cum [[ioculator]]e [[Reculaire]] composuit, istum comparat ''als bons homes de Leun'', scilicet [[haeresis|haereticis]] [[Valdenses|Valdensibus]] [[Lugdunum|Lugduni]]. Reculaire in responsa sua se comparat monachis militantibus ordinis [[Calatrava]]e.
Linea 9:
[[Categoria:Scriptores Occitani]]
[[Categoria:Scriptores Hispaniae]]
[[Categoria:Trobatores]]
 
[[ca:Huguet de Mataplana]]