Quantum redactiones paginae "Gaius Cassius Longinus" differant

Content deleted Content added
mNo edit summary
Linea 5:
 
== De Familia. ==
E nobili ac plebeia gente Cassiorum ortus, de qua mentio iam tertio saeculo a.C.n. in monumentis reperitur, filius C.Cassii Longini [[consul]]is anni [[73 a.C.n.]] fuisse vulgo existimatur. Uxorem autem duxit Tertiam Iuniam, sororem [[Marcus Iunius Brutus|Marci Iunii Bruti]].
 
== De cursu honorum ac militia. ==
Linea 15:
 
== De interfectore Caesaris. ==
Unum e principibus coniurationis, qua [[dictator]] [[Caesar]] die 15 Martii ([[i.e.]] [[Idus Martiae|idibus Martiis]]) anno [[44 a.C.n.]] oppressus est, Cassium fuisse constat inter omnes auctores. Die 18 Martii senatus censuit quidem interfectores Caesaris nec persequendos nec puniendos esse sed Cassius prohibere non potuit quin funus publicum [[Caesar]]i decerneretur ac testamentum eius publice recitaretur. Itaque [[Marcus Antonius|Antonius]] [[consul]] et [[Marcus Aemilius Lepidus (triumvir)|Lepidus]], veteranis ac [[legio]]nibus freti, invidiam facere coniuratoribus apud plebem facere coeperunt ac paulatim, altero consule [[Publius Cornelius Dolabella (consul 44 a.C.n.)|Dolabella]] sociato, omnem potentiam sibi vindicaverunt. Tum Cassius, quamquam [[praetor]] erat, ne seditiones orirentur, procul Roma in [[Campania]] remanere maluit donec in [[Sicilia]]m ad frumentum comparandum mitteretur. Aestate exeunte, [[Marcus Antonius|Antonio]] cogente, senatus [[Syria (provincia Romana)|Syriam provinciam]] [[consul]]i [[Publius Cornelius Dolabella (consul 44 a.C.n.)|Dolabellae]] decrevit, quam Caesar Cassio post [[praetor|praeturam]] destinaverat, cum ipse invicem [[Cyrenaica]] contentus esse deberet. Nihilo minus mense Septembri Gaius Cassius non in [[Cyrenaica]]m sed in Syriam privato consilio contendit atque ibi bellum adversus [[Marcus Antonius|Marcum Antonium]] parare adgressus est.
Postquam Antonius a senatu hostis iudicatus est mense Aprili [[43 a.C.n.]], Syria provincia et bellum adversus socios Antonii, auctore [[Cicero]]ne, Cassio publice mandatum est. Ita [[Publius Cornelius Dolabella (consul 44 a.C.n.)|Dolabellam]] provinciam sibi decretam reciperare conantem Laodiceae inclusit atque ad voluntariam mortem compulit.