Quantum redactiones paginae "Arcadius Avellanus" differant

Content deleted Content added
Linea 21:
Librum nomine ''Treasure Island'' Anglice primitus ab auctore [[Robertus Ludovicus Stevenson|Roberto Ludovico Stevenson]] scriptum Avellanus Latine ut ''Insula Thesauraria'' anno [[1922]] interpretatus est. Hoc librum pars quinta fuit seriei ''Montis Spei'', omnes ab Avellano libros Latine conversos atqui sua sub moderatione divulgatos.[http://www.pantoia.de/Avellanus/InsulaThesauraria/index.html Hic ] liber totus locatus est. Hos quoque libros perseverantissime Avellanus in toto interpretatus est: ''The Adventures of Captain Mago'' auctore [[Leo Cahun]]; ''Robinson Crusoe'', ''The Sire de Maletroit's Door'' et ''Fabulae Divales'' auctore [[Robertus Ludovicus Stevenson|Roberto Ludovico Stevenson]]; ''The Mystery of the Boule Cabinet'' auctore [[Burton Stevenson]]; ''King of the Golden River'' auctore [[Ioannes Ruskin|Ioanne Ruskin]].
 
Avellanus librumlibros ''Palaestra'' et ''Fabulae Tusculanae'' appellatum scripsit ad Latinam ut linguam vivam docendam. Non solum verbis auctorum classicorum usus est, sed etaim eis posteriorum modernorumque. Eius latinitas semper limpida rectaque fuit. Professor quidam Carolus H. Forbes latinitatem in Avellani libro ''Pericula Navarchi Magonis'' appellato contempsit, sed Avellanus ita contra scripsit:
 
<blockquote>"Monebat Dr. Avellanus unum ex eiusmodi critica (sic) constare, praeceptores nostros nunquam antea librum Latinum vidisse praeter textus sibi ad tractandum praepositos. Nam si omnis liber qui a stylo Ciceronis differret, reiciendus esset, praeter quattuor primores auctores Romanos tota litteratura Latina binum millium annorum flammis esset abolenda: proinde patres Ecclesiae, Scholastici, Biblia Latina, omnia Chronica Monastica, opera Erasmi, Lutheri, Calvini, Philippi Melanchthonis, Capnionis, Hugonis Grotii, Baconum, omnium philologorum, physicorum, astronomorum, uno verbo, omnia opera Latina, omnes bibliothecae esset comburenda. Nemo nisi insaniat, critico eiusmodi adstipulabitur."<ref>''Protocolla e sessione secunda et quadragesima Societatis gentium Latinae, Intabulatae''</ref></blockquote>