Quantum redactiones paginae "Arcadius Avellanus" differant

Content deleted Content added
Linea 7:
Amicis suis Avellanus 'Doctor' nominatus est. Revera, ei fuerunt tituli ''Ph.D'' et ''Litt.D'', sed semper operibus suis nullum nomen titulumve praeter 'Arcadium Avellanum,' quod ipse fabricaverat, adfixit.
 
Linguista callidus fuit et multae ei linguae fuerunt, praesertim illae Latina Hungaricaque, sed etiam [[Lingua Anglica|Anglica]], [[Lingua Hebraica|Hebraica]], [[Lingua Graeca|Graeca]], [[Lingua Theodisca|Theodisca]], variae linguae [[Linguae Romanicae|Romanicae]], atque nonnullae linguae orientales (sed numquam quasdam definivit). Linguas Romanicas levissimas esse, has latinae pantomimas malas, censuisse videtur. Certe theodiscam quoque turpissimam esse censuit, quia totam per vitam acerbe [[latinista|latinistas]] [[Germania|Germanicos]] ut imperitos stultissimosque homines desprevit. In prooemio ''Insulae Thesauriarae'' multa iurgia in hos latinistos iecit:
 
<blockquote>
Linea 14:
* "Satis sciunt, sed contra agnitam veritatem luctantur."
* "Femina, femur, femen, feteo, cena, sunt testimonia fœdæ inscitiæ Germanicæ." (Id est, Germanici latinisti has formas illis Avellani, "fœminae" etc., anteponunt.)
* "At Germani ne Cæsarem quidem audire volunt, quia non quærunt veritatem, quærunt simultates, adversari volunt atque linguam Latinam corrumpere."<ref>http://www.pantoia.de/Avellanus/InsulaThesauraria/index.html ''Insulae Thesauriarae'' Prooemium, capitulum ''Orthographia et Etymologia'' </ref></blockquote>
 
At iamiam eius sententias has male propositas esse videntur, ut iurgium de ''fœminae'' orthographia, et alia de verborum Latinorum etymologia quas Avellanus ab Graeca lingua ortas esse censuit.
 
== Opera ==