Quantum redactiones paginae "Arcadius Avellanus" differant

Content deleted Content added
Linea 3:
 
== Vita ==
Arcadius Avellanus oppido quodam [[Strigonium|Strigonio]] appellato, Hungarice ''Esztergom'', natus est, atque ita omnibus studiis suis ab parvulo adusque Latine versatus ut illa facunde colloquens prius quam Hungarice [[Hungaria|patriae]] suae factus sit.<ref>''Arcadius Avellanus: Erasmus Redivivus'', Goodwin B. Beach, The Classical Journal, Vol. 42, No. 8 (May, 1947), pp. 505</ref>. De eius vita iuvenis paucum aliter notum est.
 
Amicis suis Avellanus 'Doctor' nominatus est. Revera, ei fuerunt tituli ''Ph.D'' et ''Litt.D'', sed semper operibus suis nullum nomen titulumve praeter 'Arcadium Avellanum,' quod ipse fabricaverat, adfixit.
 
Linguista callidus fuit et multae ei linguae fuerunt, praesertim illae Latina Hungaricaque, sed etiam [[Lingua Anglica|Anglica]], [[Lingua Theodisca|Theodisca]], variae linguae [[Linguae Romanicae|Romanicae]], atque nonnullae linguae orientales (sed numquam quasdam definivit). Linguas Romanicas levissimas esse, has latinae pantomimas malas, censuisse videtur. Certe theodiscam quoque turpissimam esse censuit, quia totam per vitam acerbe [[latinista|latinistas]] [[Germania|Germanicos]] ut imperitos stultissimosque homines desprevit. In prooemio ''Insulae Thesauriarae'' multa iurgia in hos latinistos iecit:
 
<blockquote>
* "Disquisitionibus his summis in Germania unum tantum defuit, bona fides. Non enim verum quesiverunt Germani, sed argumenta ad suas præconceptas doctrinas, atque præiudicia iam pridem parata, suffulcienda."
* "...quod obtusa Germanorum mens perspicere non videtur. Debent perpetuo adversari ob nullam causam nisi malevolam simultatem; ..."
* "Satis sciunt, sed contra agnitam veritatem luctantur."
* "Femina, femur, femen, feteo, cena, sunt testimonia fœdæ inscitiæ Germanicæ." (Id est, Germanici latinisti has formas illis Avellani, "fœminae" etc., anteponunt.)
* "At Germani ne Cæsarem quidem audire volunt, quia non quærunt veritatem, quærunt simultates, adversari volunt atque linguam Latinam corrumpere."<ref>http://www.pantoia.de/Avellanus/InsulaThesauraria/index.html Prooemium</ref></blockquote>
 
== Opera ==