Quantum redactiones paginae "Terra Sacra (insula)" differant

Content deleted Content added
SieBot (disputatio | conlationes)
m bot addit: he:הליגולנד
Linea 7:
 
==Quid [[Adamus Bremensis]] de Terra Sacra memoriae tradiderit==
"Archiepiscopus vero de suis clericis ordinavit in [[Sliasvig|Sliaswig]] Ratolfum, in [[Seland]] Willelmum, in [[Funem]] Eilbertum , quem tradunt, conversum a pyratis, '''Farriam''' insulam, quae in ostio fluminis [[Albis|Albiae]] longo secessu latet in occeano, primum repperisse, constructoque ibi monasterio fecisse habitabilem. Haec insula contra Hadeloam sita est. Cuius latitudo vix octo miliaria panditur, latitudo quatuor; homines stramine fragmentisque navium pro igne utuntur. Sermo est, piratas, si quando praedam inde vel minimam tulerint, aut mox perisse naufragio aut occisos ab aliquo, nullum domum redisse indempnem. Quapropter solent heremitis ibi viventibus decimas praedarum offerre cum magna devotione. Est enim haec insula feracissima frugum, ditissima volucrum et pecudum nutrix, collem habet unicum, arborem nullam, scopulis includitur asperrimis, nullo aditu praeter unum, ubi et aqua dulcis, locus venerabilis omnibus nautis, praecipue vero pyratis. Unde accepit nomen, ut ''Heiligland'' dicatur. Hanc in Vita sancti Willebrordi Fosetisland appellari discimus, quae sita est in confinio Danorum et Fresonum. Sunt et aliae insulae contra [[Frisia|Fresia]]m et [[Dania]]m, sed nulla earum tam memorabilis."
 
==Cives Terrae Sacrae et hospites illustres==