Quantum redactiones paginae "Octupla Via Nobilis" differant

m
"in" duplex correximus
m (movit Octonaria Via Nobilis ad Octupla Via Nobilis: Melius nomen)
m ("in" duplex correximus)
'''Octupla Via Nobilis,''' in [[dharma (Buddhismus)|dharma]], doctrina a [[Gautama Buddha|Buddhae]] edocta, est iter vel modus vivendi qui ad miseriae (''[[dukkha]]'') cessationem et sibi vigilantiam ducit.<ref>http://www.accesstoinsight.org/tipitaka/sn/sn56/sn56.011.than.html Dhammacakkappavattana Sutta.</ref> Octupla Via Nobilis usitate adhibetur instrumentum inventionis, a quo aliquis scientiam de ultima rerum veritate sibi inveniat. Modus a quo mortales avaritiam, odium, errorem sibi exstirpent, Octupla Via Nobilis est ultima veritas ex [[Quattuor Veritates Nobiles|Quattuor Veritatibus Nobilibus]], veritas cuius prima pars est comprehendere Quattuor Veritates Nobiles.
 
In omnibus in Octuplae Viae Nobilis elementis, verbum ''rectus'' exprimit notionem Sanscritum ''samyañc'' vel Paliense ''sammā,'' significans 'conficere, cohaerere, omnes ad unum esse', quae potest ferre sensum perfectionis et integritatis.<ref>Vide, exempli gratia, [http://www.buddhanet.net/e-learning/8foldpath.htm Allan (2008).]</ref> In symbolismo Buddhisto, Octupla Via Nobilis saepe depictitur dharmae rota, cuius octo radii exprimunt octo viae elementa.
 
==Notae==
98 332

recensiones