Quantum redactiones paginae "Augerius Gislenius Busbequius" differant

Content deleted Content added
m Saeculi--->saeculi. princepi--->principi. + Nexus. &c.
mNo edit summary
Linea 2:
'''Augerius Gislenius Busbequius''' (vulgo ''Ogier Ghiselin de Busbecq'') (circa [[1520]] [[1521]]ve–[[1592]]) fuit [[scriptor]], [[herbarius]], legatus [[Flandria|Flandrus]] monarcharum [[Austria]]corum.
 
Busbequius [[Cominium|Cominii]], [[Flandria]]e oppido, anno [[1520]] [[1521]]ve natus est; unde et [[Philippus Cominaeus|Philippo Cominaeo]], historicorum decimi quinti saeculi principi, cognomen. Pater Aegidius Gislenius, [[Busbequa]]e, ad [[Lysa]]m fluvium sitae, Toparcha, pervetusto et nobili apud Flandros genere. Iuvenis in paternis aedibus educatus, [[Lovanium|Lovanii]], [[Lutetia]]e, [[Venetii]]s [[Ioannes Baptista Egnatius|Ioanni Baptistae Egnatio]], post [[Bononia]]e et Batavii bonis literis operam dedit. Patre e vivis sublato, in [[Anglia]]m a Domino [[Petrus Lassus|Petro Lasso]], [[Ferdinandus I (S.R.I.)|Ferdinandi]] Imperatoris oratore, evocatus, aliquandiu in eius contubernio haesit; dein in patriam reversus, ab ipso Imperatore, adnitente potissimum [[Ioannes Van der Aa|Ioanne Van der Aa]] Belga, qui tum eidem Imperatori [[a secretis|a Secretis]], [[Vindobona]]m vocatus, huic ipsi et [[Maximilianus II (S.R.I.)|Maximiliano]] filio virtutis ac prudentiae gratia ita se probavit, ut nullius fere magis consilio Caesares niterentur, illumque moribus taque Aulae Matthiae, Maximiliani, Alberti et Venceslai, CrchiducibusArchiducibus Austriae, Maximiliani iam dicti filiis, praeficerent. Legationibus claruit; quarum prima Asiana fuit, quando Ioanni Mariae Maluezio suffectus, magna anima modestia atque constantia, mitigato [[Soleymannus I|Solimanno]], octennii inducias impetravit, prout latius e ''Legationis Turcicae epistolis'' patet. Altera Amasiana fuit; quam itidem scripto complexus est. Atque utraque Antverpiae iterata editione, procurante L. Carrione, dein anno [[1620]] Monachii a Sadelerio, sed auctior, et ornatior impressa; qui [[Ferdinandus II (S.R.I.)|Ferdinando II]] Imperatori dedicat, epistolasque illas dignas ait, quae millies edantur, et ab omnibus evolvantur. Plurimas quoque antiquas inscriptiones e Graecia Asiaque illi debent antiquitatis cultores, quas viris doctis communicavit, ut [[Inscriptio Ancyrana|Ancyranam]] [[Andreas Schottus|Andreae Schotto]] contubernali suo, pluresque alias tum Graecas tum Latinas [[Iustus Lipsius|Iusto Lipsio]], per quem insertae sunt veterum Romanorum inscriptionibus, a [[Martinus Smetius|Smetio]] et [[Iohannes Gruterus|Grutero]] promulgatis. Quanti eum fecerit [[Lipsius]], liquet tum ex ''Saturnalium librorum'' praefatione ipsi inscripta, tum ex epistolis 18 & 63 ''Epistolarum Selectarum Centuriae primae''
 
Verum [[Byzantium|Byzantio]] reversus [[Isabella Austria|Isabellam Austriam]] [[Carolus IX]] Regi [[Francia|Gallorum]] nuptui datam in [[Gallia]]m duxit, aulae eius praefectus, et post [[Rudolphus II (S.R.E)|Rudolphi]] Caesaris Legatus, ad quem durante ea legatione epistolas suas scripsit quae in medio prolatae sunt anno [[1740]]. At cum iam septuagenarius semestre spatium a Caesare impetrasset ut patriam amicosque inviseret, per [[Normannia]]m bellis civilibus vexatam in [[Belgium]] tendens, dum in vico [[Callia]] hospitatur, violenta militum manu ex proximo castro advolante abripitur. Verum cum ille, qua erat animi constantia et magnitudine, quereretur vim sibi fieri, et contra [[ius gentium]] praedam de legato agi, neque [[Rothomagus|Rothomagensis Praefecti]] iussu (ut iactabant praedones) sed rapinae causa scrinia sua auferri, territi et sibi male conscii milites eum diluculo in integrum restituunt, protinusque diffugiunt. Praefecto vero Rothomagensi factum excusanti et vindictam promittenti, respondit sese magis animi quietemquam iniuriae vindictam expetere, Et cum lethalem sibi morbum praesagiret, in vicinas aedes lectissimae feminae Toparchae Maillocensis ad fanum Domini Germani deferri se iubet, ibique undecimo post die, anno [[1592]], [[28 Octobris]], fatis concessit. Corpus in D. Germani honorifice conditum: cor in lamina plumbea inclusum Busbequam magnifico maiorum monumento illatum est. [[Epitaphium]] scripsit [[V. C. I. Lipsius]]: