Quantum redactiones paginae "Epaminondas" differant

Content deleted Content added
No edit summary
Roland2 (disputatio | conlationes)
Linea 4:
Leuctrica pugna non solum Thebas ab interitu retraxit ; sed etiam Lacedaemonios ad summum discrimen adduxit. Sparta enim a Thebanis capta fuisset, nisi senes, ad defendendam urbem relicti, fortiter repugnavissent. Epaminondas res eo perduxerat ut Lacedaemonii putarent salutem suam in eius pernicie esse sitam : quod huic imperatori exitio fuit. Nam cum, apud Mantineam, aciem instruxisset, et ipse dimicaret audacius, in eum unum hostes universi fecerunt impetum. Nec prius abscesserunt quam ipsum concidere viderunt, hastili eminus percussum. Epaminondas sensit se mortiferum vulnus accepisse ; ferrum tamen extrahi noluit ante finem pugnae. In castra relatus quaesivit : "salvusne esset clypeus" ; quem allatum osculatus est ; rogavit quoque "essentne fusi hostes." Id postquam audivit : "Satis", inquit, "vixi ; invictus enim morior." Tum, ferro extracto, confestim exanimatus est. Cum Epaminonda cecidit Thebarum potentia. Ante Epaminondam Thebani nullum memorabile bellum gesserant ; post eius letum, non victoriis, sed cladibus insignes fuerunt. Sic, cum maximo illo et cive et imperatore, patriae gloria et nata est et exstincta.
 
[[Categoria:Homines]]
 
[[en:Epaminondas]]