Quantum redactiones paginae "Minos" differant

Content deleted Content added
No edit summary
Linea 1:
{{Vicificanda}}
 
'''Minos''' erat filius [[Iovis]] Europaeque, quam raptam [[Iuppiter]] in taurum mutatus ad Cretam adduxit. Qui, cum speraret se regem factum iri, Neptunum oravit ut taurum sibi daret, quem deo sacrificaret. Taurus autem tam pulcher erat ut Minos rex factus eum sacrificare nollet. Propterea [[Neptunus]] iratus Minoem punire constituit. Effecit igitur ut [[Pasiphae]], uxor regis, hunc taurum amaret. Quae non modo se Daedalo auxiliante cum tauro iunxit sed etiam monstrum, quod et semivir erat semitaurus, peperit. Sed Minos minotaurum sibi dedecoris habens Daedalum labyrinthum aedificare, in quo monstrum contineretur, iussit.
 
== Minos et Theseus ==