Quantum redactiones paginae "Premislia" differant

Content deleted Content added
m bot addit: he:פשמישל
No edit summary
Linea 71:
a socero suo Boleslao auxilium petiit et assecutus est. Auxilio dato Boleslaus tamen cum copiis domum revertens Premisliam oppugnavit et recepit, 37 annos postquam a Vladimiro capta erat.
 
Ab [[saeculum 10|X<sup>o</sup>]] ad [[saeculum 14|XIV<sup>um</sup> saec.]] multa bella de Premislia gesta sunt. Premislia alternis sub dicione [[Ruthenia]]e, [[Polonia]]e et [[Hungaria]]e erat. In [[1343]] a [[Casimirus III (rex Poloniae)|Casimiro III]], rege Poloniae, capta est, sed anno [[1370]] Casimiro mortuo regnum eius a filio eius sororis - [[Ludovicus I (rex Hungariae)|Ludovico I]], qui iam erat rex [[Hungaria]]e - hereditate acceptum est. Sic Ludovicus factus est rex duorum regnorum (Hungariae et Poloniae) et circa [[1378]]-[[1379]] mutavit fines inter ambo. Anno [[1382]] Ludovico mortuo filia eius maior - [[Maria (regina Hungariae)|Maria]] - Regnum Hungaricum, et minor - [[Heduvigis (regina Poloniae)|Heduvigis]] - Regnum Polonicum hereditate accepit.
 
Ab [[1387]] usque ad [[1772]], Premislia erat pars [[Polonia]]e, ab [[1772]] usque ad [[1918]] [[Austria]]e, scilicet provinciae [[Galicia]]e. Tempore [[Bellum Orbis Terrarum I|primi belli universali]] Premislia erat inter maximas urbes munitas [[Europa]]e. Post bellum [[Imperium Austro-Hungaricum]] divisum et provincia Galicia Poloniae reddita est. Re publica [[Ucraina]] cupiente orientalem partem eius (ubi esset Premislia) sibi adiungere, antiqua bella de urbe Premislia inter Polonos et Ruthenos renovata sunt.