Quantum redactiones paginae "Dido" differant

Content deleted Content added
No edit summary
No edit summary
Linea 1:
[[Imago:Heinrich Friedrich Füger 006.jpg|thumb|200px|Dido, opus Enrici Federici Fügerii (1792).]]'''Dido''', filia Beli Tyriorum regis, primis nuptiis Sichaeo iuncta erat. Quem cum frater Didonis thesauros eius cupiens, interfecisset, illa somniis monita thesauris clam effossis navem conscendit et in Africam delata est. Ibi tantum sibi soli emit, quantum taurino corio posset circumdare. Quo in loco cum corium in tenuissimas partes desecuisset spatiumque satis amplum complexa esset, urbem condidit, quam [[Carthago|Carthaginem]] appellavit. Deinde cum Iarbas rex nuptias eius ambiret recusantemque vi et armis cogeret, sibi ipsi manus intulit.
[[Vergilius]] fabulatur [[Aeneas|Aeneam]] capta Troia profugum vi tempestatis Carthaginem esse delatum et Didonem - amore eius captam sed ab eo desertam - mortem sibi conscivisse. Soror Didonis erat [[Anna (Aeneis)|Anna]] quae pyram ad placendum Didonem fecit.
 
[[Categoria:Mythologia]]