Quantum redactiones paginae "Servius Sulpicius Rufus" differant

[[Bellum civile alterum|Bello civili]] ineunte diu haesitavit quas partes sequeretur atque [[Cicero]]nem litteris adhuc extantibus consultavit, quidnam agendum esset. Post pugnam ad [[Pharsalus|Pharsalum]], ad Caesarem tandem se convertit et cum eo in gratiam rediit. Itaque anno [[46 a.C.n.|46/45]] [[Macedonia (provincia Romana)|Achaiam]] provinciam rexit.
 
Anno [[43 a.C.n.|43]] mense Ianuario a [[Senatus Romanus|senatu]] ob auctoritatem nominis et aetatis, etsi gravi morbo adfectus, Servius electus est qui ad [[Marcus Antonius|Marcum Antonium]] cum duobus collegis legatus de pace mitteretur. Nam eo tempore [[Marcus Antonius|Antonius]] [[Gallia Cisalpina|Galliam Cisalpinam]] [[Decimus Iunius Brutus|Decimo Iunio Bruto]] eripere volebat atque eum [[Mutina]]e obsessum retinebat. Sed, sive ultimis diebus Ianuarii sive primis Februarii, viribus deficientibus, Servius Sulpicius antequam ad castra Antonii perveniret mortuus est.
 
Consul [[Gaius Vibius Pansa Caetronianus|Pansa]] laudationem funebrem in [[Senatus Romanus|senatu]] pronuntiavit, et statuam ei in Rostris statuendam censuit. Servilius vero Isauricus consularis negavit statuam esse decernendam quoniam morbo, non ferro, consumptus esset. Tum [[Cicero]] nonam ''Philippicam'' habuit et obtinuit ut veteri amico suo Sulpicio Rufo et statua aenea pedestris in Rostris et sepulcrum publicum in Esquiliis decernerentur; quae statua etiam sub [[Imperatores Romani|imperatoribus]] remansit ac memoriam Sulpici posteris aetatibus tradidit.