Quantum redactiones paginae "Servius Sulpicius Rufus" differant

Content deleted Content added
Linea 22:
At [[Cicero]], etsi Servi Sulpici amicus, cum videret Rempublicam Romanam coniuratione [[Catilina]]e in discrimine maximo esse nec duobus iustis consulibus carere oportere, Licinium Murenam defendere constituit, ne mali cives in desertam Rempublicam impetum facerent: nam eo ipso anno, [[63 a.C.n.|Cicerone consule]], [[Catilina]] et ipse consulatum frustra petiverat. Oratio ''Pro Murena'' hodieque extat ac summa delectatione legitur. Qua occasione ars oratoria scientiam iuris vicit: nam, [[Cicero]]nis gratia, utilitas publica ius, aequitatem et iustitiam superavit. Murena enim, quamquam lege de ambitu culpa non vacabat, absolutus est ac comitia eius rata fuere.
 
Itaque anno [[51 a.C.n.|51]] demum Servius Sulpicius fuit [[consul]]. Eo anno, [[Gnaeus Pompeius Magnus|Pompei]] partibus favit ; nihilominus de [[Gaius Iulius Caesar|Caesare]] bene meritus est, dum collegae Marcello resistit, qui leges adversus Caesarem ferre conabatur.
[[Bellum civile alterum|Bello civili]] ineunte diu haesitavit quas partes sequeretur atque [[Cicero]]nem litteris adhuc extantibus consultavit, quidnam agendum esset. Post pugnam ad [[Pharsalus|Pharsalum]], ad Caesarem tandem se convertit et cum eo in gratiam rediit. Itaque anno [[46 a.C.n.|46/45]] [[Macedonia (provincia Romana)|Achaiam]] provinciam rexit.
 
Anno [[43 a.C.n.|43]] mense Ianuario a [[Senatus Romanus|senatu]] ob auctoritatem nominis et aetatis, etsi gravi morbo adfectus, Servius electus est qui ad [[Marcus Antonius|Marcum Antonium]] cum duobus collegis legatus de pace mitteretur. Nam eo tempore [[Marcus Antonius|Antonius]] [[Gallia Cisalpina|Galliam Cisalpinam]] [[Decimus Iunius Brutus|Decimo Iunio Bruto]] eripere volebat atque eum [[Mutina]]e obsessum retinebat. Sed, ultimis diebus Ianuarii sive primis Februarii, viribus deficientibus, Servius Sulpicius antequam ad castra Antonii perveniret mortuus est.