Quantum redactiones paginae "Quintus Caecilius Metellus Pius Scipio Nasica" differant

Content deleted Content added
Linea 9:
== De cursu honorum. ==
 
Rerum gestarum a Quinto Caecilio antiquissima nobis nota quod [[Verres|Verri]] adfuit patronus adversus [[Cicero]]nem anno [[70 a.C.n.]]. [[Pontifex]] incertum quo anno factus est ; minores deinde magistratus exercuit ab anno [[59 a.C.n.]] usque ad [[praetor|praeturam]] anno [[56 a.C.n.]] (vel secundum alios 55). [[53 a.C.n.]] consulatum petiit, comitia vero ob rixas inter [[Publius Clodius Pulcher|Clodianas]] ac [[Titus Annius Milo|Milonianas]] manus armatas haberi non potuerunt. Initio [[52 a.C.n.]] ad interregnum ventum est. Post vero necem Clodii [[Pompeius|Pompei Magni]] partes amplexus est qui [[consul]] sine collega cum summo imperio factus est. Tunc [[Pompeius]] filiam Metelli Scipionis uxorem duxit ac socerum per quinque ultimos anni menses sibi collegam in [[consul]]atu assumpsit. Adfinitas societasque inter duos homines firma remansit adversus [[Gaius Iulius Caesar|Caesarianos]] in bello civili. Die 1 Ianuarii [[49 a.C.n.]] Scipio in [[Senatus Romanus|senatu]] censuit Caesari ante certum diem exercitum dimittendum esse atque Romam privatum venire. Quae sententia, postquam a senatu, auctore Pompeio, comprobata, in bellum civile rem Romanam praecipitavit, dum Caesar metuens ne in potestatem inimicorum veniat, Rubiconem cum exercitu transit atque Italiam invadit..
 
 
== De imperatore in bello civili. ==
Anno [[49 a.C.n.]] [[proconsul]] [[Syria]]e cum Parthis pugnavit ac copias adversus Caesarem contraxit. Anno [[48 a.C.n.]] exercitum in [[Macedonia]m tramisit : Caesar [[Domitium Calvinum]] cum duabus legionibus adversus eum misit. Tum vero pugna decertare omiserunt sed apud Pharsalum
 
[[Categoria:Consules]]