Quantum redactiones paginae "Quintus Caecilius Metellus Pius Scipio Nasica" differant

Content deleted Content added
Linea 5:
 
E patricia gente Corneliorum ortus, pater ei fuit Publius Cornelius Scipio Nasica Serapio, [[praetor]] anni [[93 a.C.n.]], mater autem Licinia, filia celeberrimi oratoris Licinii Crassi. Iam adulescens erat cum ab avunculo suo Quinto Caecilio Metello Pio adoptatus, qui [[pontifex]] maximus erat ac [[consul]]atum una cum Lucio [[Sulla|Sylla]] [[dictator]]e anno [[80 a.C.n.]] gesserat, nomen '''Quinti Caecilii Metelli Pii Scipionis''' '''Nasicae''' sumpsit. Ita ex duabus nobilissimis ac antiquissimis familiis Romanis originem trahebat ; ipse autem Aemiliam Lepidam uxorem duxit ; post vero mortem Iuliae, filiae [[Gaius Iulius Caesar|Caesaris]], filiam suam Corneliam Metellam cum [[Pompeius|Pompeio Magno]] matrimonio coniunxit, cuius socer atque socius usque ad mortem remansit.
 
 
== De cursu honorum. ==
 
Rerum gestarum a Quinto Caecilio antiquissima nobis nota quod [[Verres|Verri]] adfuit patronus adversus [[Cicero]]ni anno [[70 a.C.n.]]