Quantum redactiones paginae "Anthemius (imperator)" differant

Content deleted Content added
mNo edit summary
No edit summary
Linea 1:
[[Imago:Tremissis Anthemius-RIC 2842.jpg|thumb|300px|[[Tremissis]] Anthemii]]
 
'''Procopius Anthemius''' (natus circa [[420]] - supplicio affectus est die [[11 Iulii]] [[472]]) fuit [[imperator]] [[Imperium Romanum Occidentale|imperii Romani parte ad occidentem solem vergenti]] a die [[12 Aprilis]] [[467]] usque ad [[mors|mortem]].
 
== vita privata ==
 
Erat origine nobili, nam pater eius [[Marcianus]] [[magister militum]] et [[patricius]], inter maiores eius et [[Procopius]], usurpator anni [[365]] erat. Anno [[453]] ad usque [[454]] Anthemius comes [[Thracia|Thraciae]], deinde magister militum militavit ([[454]]-[[467]]). Anno [[455]] consulatus honore affectus est. Nisi post mortem [[Marcianus|Marciani]] [[Leo I]] imperator [[Imperium Romanum Orientale|Imperii Romani Orientalis]] electus esset, Anthemius eum magistratum inisset. Auspiciis Leonis I autem [[459]]-[[464]] feliciter contra [[Ostrogothi|Ostrogothos]] in [[Illyricum|Illyrico]] pugnavit, [[466]]/[[467]] etiam [[Hunni|Hunnos]] apud [[Serdica|Serdicam]] vicit.
 
== Imperator ==
 
Post mortem [[|Libius Severus|Libii Severi]] imperatoris occidentalis plus quam annum nemo purpuram a Ricimerio magistro militum potente accepit, propterea quod Leo imperator Libium Severum non probaverat et idcirco Ricimerius cunctabatur. Sed denique Leo I Anthemium imperatorem occidentis imperii fecit. Imperator novus filiam suam Alypiam [[Ricimerius|Ricimerio]] magistro militum uxorem dedit et multis militibus Constantinopoli profectus tandem Romam advenit, ubi a senatu, populo et Ricimerio comiter acceptus est. Statim bellum contra [[Vandali|Vandalos]] paravit, qui rege [[Geisericus|Geiserico]] saepenumero Italiam petebant. Sed duces Romani Ricimerius et Basiliscus saepe iurgaverunt et classis Romana anno [[468]] flammis deleta est. Etiam contra regem [[Euricus|Euricum]] [[Visigothi|Visigothorum]] Romani vincere non potuerunt, sed exercitus eorum [[470]] caesus est. Tum Anthemius Romae Ricimerium "barbarum" vocavit et filiam suam miseratus est, magister militum autem Mediolano Anthemio nomen "Graeci" dedit. Anno [[472]] autem Ricimerius cum militibus suis Romam venit et urbem III menses oppugnabat. Tandem urbem expugnavit et Anthemium, qui in ecclesia se abdiderat, supplicio capitali affecit.
 
 
==Lege etiam==