Quantum redactiones paginae "Historia Graeca" differant

Summarium vacuum
m
== Philopoemen ==
Ultimis Graeciae temporibus dux exstitit, [[Epaminondas|Epaminondae]] fortitudinis et gloriae dignus haeres, [[Philopoemen]].
 
== Graecia universa facta est provincia romana ==
Interfecto Philopoemene, Graecia ducem amiserat unum qui Romanorum legionibus forsan resistere potuisset. Romani, Macedonibus AEtolisque devictis, Achaeos facile profligaverunt. [[Corinthus]] ab exercitu [[Mummius|Mummii]] consulis diruta fuit : urbs ea, graecarum civitatum opulentissima, redundabat divitiis, et eximiis artis operibus effulgebat. Mummius, praeda inter milites divisa, Romam transtulit permultas tabulas pictas, et plurima signa ex ebore aut marmore, et vasa argentea et aurea, et pretiosissimam supellectilem. Post Corinthi excidium Graecia universa facta est provincia romana, [[Achaïa]] dicta. Attamen Graecorum ingenium non ipsa cum libertate exsinctum est, sed [[Romam|Roma]] immigravit. Romani enim a victis, velut belli praemia, acceperunt humanitatem et litteras, et liberales disciplinas. Sic, ut ait [[Horatius]] poeta,<br><br>
Graecia capta ferum victorem cepit, et artes<br>
Intulit agresti Latio.
 
 
 
*[[Cultus Civilis Aegeus]]
332

recensiones