Quantum redactiones paginae "Historia Graeca" differant

m
Summarium vacuum
m
'''Historia [[Graecia|Graeca]]'''
 
== Pelasgi ==
[[Graecia|Graeciae]] primi incolae fuerunt Pelasgi. Pelasgi, strenua gens, siccant paludes, caedunt nemora, aperiunt vias. Antiquissima oppida, Mycenae, Tyrins, ab illis conditis fuere. Horum oppidorum moenia erant extructa saxis et lapidibus sine caemento iunctis. Murorum Pelasgicorum reliquiae adhuc supersunt : tam solida fuit eorum moles, tam firma structura !<br>
 
== Hellenes ==
Eodem tempore, Cadmus, Agenoris Phoenicum regis filius, Thebarum arcem condidit. Arx illa dicta fuit Cadmaea, de nomine conditoris. Cadmus fertur litteras et scripturam invenisse. Ejus successor Amphion moenia et septem portas urbi addidit. Hic rex narrabatur lapides lyrae sono movisse ad muros aedificandos. Danaüs urbem Argos statuit, vir peritissimus artis navigandi. Pelops, Tantali filius, e Phrygia venerat in Elidem. Ibi filiam regis OEnomaï duxit uxorem, et regno soceri potitus est. Haec regio vocata fuit Peloponnesus, de nomine Pelopis. Talia fuerunt graecarum civitatum primordia.<br>
 
== Philopoemen ==
 
Ultimis Graeciae temporibus dux exstitit, [[Epaminondas|Epaminondae]] fortitudinis et gloriae dignus haeres, [[Philopoemen]].
 
*[[Cultus Civilis Aegeus]]
332

recensiones