Quantum redactiones paginae "Philippus II (Macedonum rex)" differant

Content deleted Content added
mNo edit summary
No edit summary
Linea 8:
 
== Demosthenes hortatur Athenienses ad bellum gerendum contra Philippum ==
[[Imago:Demosthenes_1.jpg|thumb|150px|'''Demosthenes''']]
Philippi consilia et dolos vir unus apud Athenienses detexerat : orator [[Demosthenes]], qui regem Macedoniae infensissimum esse Graecorum hostem proclamabat.
Demosthenes, in contione, non destitit Athenienses hortari vehementissimis orationibus ad tuendam armis libertatem contra Philippi incoepta. Alii autem oratores Philippi partibus favebant, ut [[AEschines]], aut servare pacem volebant, ut [[Phocio]]. AEschines, infensissimus Demosthenis inimicorum, regis Macedoniae pecunia corruptus fuerat. Phocio, vir integritate vitae notissimus, munera Philippi repudiaverat, sed bellum reformidabat. Athenienses quoque pigebat pecuniam impendere ad milites et remiges alendos. Ab avorum virtute degeneres, non, ut olim, reditus publicos effundebant in classem exercitusque, sed in dies festos apparatusque ludorum. Theatra et scenam frequentius quam castra visebant. Horum socordia elatus rex Macedoniae, qui iam antea ceperat [[Amphipolis|Amphipolim]], [[Potidea|Potideam]] et [[Olynthus|Olynthum]], invadit repente [[Attica|Atticam]], et [[Elatea]] vi potitur. Tum demum eventu admoniti, Demosthenem cives sui vera praedixisse senserunt.
 
== Clades Atheniensium apud Chaeroneam ==
[[Imago:Philippus_II_Macedonum_Rex_2.gif|thumb|200px|'''Philippus II Macedonum Rex''']]
Continuo, excusso torpore, Athenienses societatem cum Thebanis et quibusdam aliis civitatibus ineunt, et exercitum adversus Philippum educunt. Athenienses sociique numero militum Macedonibus praestabant, sed Macedones virtute bellis indurata illis superiores erant. Itaque ingenti clade apud [[Chaeronea|Chaeroneam]] Graeci affecti sunt. Non tamen pristinae gloriae immemores ceciderunt : nam loca, quad defendenda a ducibus acceperant, morientes corporibus texerunt. Philippus victoriam, ut barbarus, convivio celebravit ; neque ipsum puduit epulis accumbere in campo proelii dispositis. Narratur etiam vino ebrius per media hostium cadavera incessisse, gaudio exsultans et iocos cantusque proferens. Quo visu commotus unus e captivis Atheniensibus eum alloquens : "Rex", inquit, "fortuna tibi dedit [[Agamemnon|Agamemnonis]] partes, tu [[Thersites|Thersitae]] personam agis." Victor erubuit, et sui compos, Atheniensibus captivos gratis remisit, et corpora mortuorum sepelienda reddidit. Clades Chaeronensis Macedoniae iugum Graeciae imposuit.