Quantum redactiones paginae "Demosthenes" differant

2 512 octeti additi ,  14 years ago
m
Summarium vacuum
m
m
Demosthenes, in contione, non destitit Athenienses hortari vehementissimis orationibus ad tuendam armis libertatem contra Philippi incoepta. Alii autem oratores Philippi partibus favebant, ut [[AEschines]], aut servare pacem volebant, ut [[Phocio]]. AEschines, infensissimus Demosthenis inimicorum, regis Macedoniae pecunia corruptus fuerat. Phocio, vir integritate vitae notissimus, munera Philippi repudiaverat, sed bellum reformidabat. Athenienses quoque pigebat pecuniam impendere ad milites et remiges alendos. Ab avorum virtute degeneres, non, ut olim, reditus publicos effundebant in classem exercitusque, sed in dies festos apparatusque ludorum. Theatra et scenam frequentius quam castra visebant. Horum socordia elatus rex Macedoniae, qui iam antea ceperat [[Amphipolis|Amphipolim]], [[Potidea|Potideam]] et [[Olynthus|Olynthum]], invadit repente [[Attica|Atticam]], et [[Elatea]] vi potitur. Tum demum eventu admoniti, Demosthenem cives sui vera praedixisse senserunt.
 
== Clades Atheniensium apud Chaeroneam ==
[[Imago:Philippus_II_Macedonum_Rex_2.gif|thumb|200px|'''Philippus II Macedonum Rex''']]
Continuo, excusso torpore, Athenienses societatem cum Thebanis et quibusdam aliis civitatibus ineunt, et exercitum adversus Philippum educunt. Athenienses sociique numero militum Macedonibus praestabant, sed Macedones virtute bellis indurata illis superiores erant. Itaque ingenti clade apud [[Chaeronea|Chaeroneam]] Graeci affecti sunt. Non tamen pristinae gloriae immemores ceciderunt : nam loca, quad defendenda a ducibus acceperant, morientes corporibus texerunt. Philippus victoriam, ut barbarus, convivio celebravit ; neque ipsum puduit epulis accumbere in campo proelii dispositis. Narratur etiam vino ebrius per media hostium cadavera incessisse, gaudio exsultans et iocos cantusque proferens. Quo visu commotus unus e captivis Atheniensibus eum alloquens : "Rex", inquit, "fortuna tibi dedit [[Agamemnon|Agamemnonis]] partes, tu [[Thersites|Thersitae]] personam agis." Victor erubuit, et sui compos, Atheniensibus captivos gratis remisit, et corpora mortuorum sepelienda reddidit. Clades Chaeronensis Macedoniae iugum Graeciae imposuit.
 
== De Demosthenis exitu ==
Philippo interfecto successerat filius eius [[Alexander Magnus]], cui Magni cognonem datum est propter rerum gestarum gloriam. Alexander maxima celeritate in Graeciam properat, Thebas funditus evertit, excepta una Pindari poetae domo, Atheniensibus veniam concedit, et Graeciam [[Antipater|Antipatro]] uni ex amicis regendam committit. Sed postquam, Asia subacta, terrarum orbem victoriis et fama sui nominis implevit, obiit Alexander ille Magnus. Audita Alexandri morte, bellum redintegrant, concitante Demosthene, Graeciae civitates adversus Antipatrum coniuratae. Antipater autem ex urbe Lamia, in qua obsidebatur, erupit incolumis, et Macedoniam petiit ; tum Graecorum copiae dilapsae sunt. Demosthenes, ratus Athenis nullum sibi iam tutum fore domicilium, confugit in insulam [[Calauria|Calauriam]] ; ibi, adventu satellitum Antipatri perturbatus, in templo [[Neptunus|Neptuni]] asylum quaesivit. Militibus delubrum ingressis, nobilis exsul venenum hausit in stylo inclusum, et, capite obvelato, ante Dei simulacrum cecidit. Hic fuit exitus summi oratoris, et viri patriae amantissimi : una cum Demosthene periit ipsa Graeciae libertas. Haud multo post Phocio, multitudinis odio damnatus capite, annum octogesimum agens, ad mortem ductus fuit. Iamiam moriturus, ad filium qui aderat conversus : "Ego", inquit, "tibi fili, praecipio ne quid Atheniensibus male velis ob huius rei memoriam."
 
 
 
[[bs:Filip II Makedonski]]
332

recensiones