Quantum redactiones paginae "Philippus II (Macedonum rex)" differant

Summarium vacuum
 
[[Imago:Philippus_II_Rex_Macedonum.jpg|right|thumb|'''Philippus II Rex Macedonum''']]
 
Macedonum nomen, obscurum antea et ignobile, e tenebris emersit '''Philippi''' (graece : Φίλιππος) regis industria et fortitudine. Is, triennio obses [[Thebae|Thebis]] habitus, educatus fuerat in domo [[Epaminondas|Epaminondae]] : quae res ei maxima incrementa dedit egregiae indolis. Iam instructus erat omnibus imperatoriis virtutibus, cum solium adeptus est. [[Macedonia]], continuis bellis exhausta, undique a vicinis populis premebatur ; eam ab omni externo impetu tutam praestitit Philippus, optimum exercitum instruendo. Invictum pedestrium copiarum corpus effecit, phalange constituta ad effigiem sacri [[Thebae|Thebanorum]] agminis, sed multo numerosiore. Thessalorum equitum robur sibi adiunxit. Milites severa disciplina continuit : miles quidam gregarius, siti pressus, relicta statione, potu se recreaverat ; illum rex virgis caedi iussit. Alter, qui arma posuerat, cum in armis standum esset, capite damnatus fuit. Ubi viribus suis satis confisus est, Philippus Graecorum libertati coepit insidiari.
 
== Primi Philippi irruptiones occupationesque in Graecia ==
[[Imago:Phalanx_Macedonum.png|right|thumb|300px|'''Phalanx Macedonum''']]
Graeciae civitates, dum imperare singulae cupiunt, universae oppresae sunt. Etenim [[Athenae|Athenienses]], [[Thebae|Thebani]], [[Sparta|Lacedaemonii]] mutuis odiis in mutuum exitium imprudentes ruebant. Philippus, velut e specula quadam eos observans, dissensiones alit, populis parum potentibus fert auxilium, deinde victos pariter victoresque necopinantes aggreditur. Sic cum Thebanis adversus Phocenses primum arma sua consociat ; deinde, insigni perfidia usus, Thebanorum urbes hostiliter occupat. Nec melioris fidei est cum Olynthiis, quorum urbem sibi nuper sociam et amicam exscindit, incolarum bona diripit, et ipsos vendit. Postea multas Chersonnensium urbes expugnat ; sed Byzantio, nobili et maritimae civitate exercitum frustra admovet ; nam [[Byzantium|Byzantini]], adiuti auxiliis ab Atheniensibus missis, regem cogunt retro cedere. Ille autem iratus bellum diu dissimulatum inferre Atheniensibus statuit.
 
332

recensiones