Quantum redactiones paginae "Epaminondas" differant

Content deleted Content added
No edit summary
 
No edit summary
Linea 1:
'''Epaminondas''' (graece : Επαμεινώνδας) alter Thebanorum dux, et longe praestantior quam [[Pelopidas]] fuit. Natus patre honesti generis, Epaminondas eruditus fuit ut nemo Thebanus magis. Optimi musici eum docuerunt citharizare, et carmina cantare ad lyrae sonum, et saltare. Philosophiae praeceptorem habuit [[Lysis|Lysim]] quemdam Tarentinum, cuius discipulus fidelis remansit ; namque, vir factus, mores suos conformavit ad normam sapientiae. Fuit enim modestus, prudens, gravis, veritatis diligentissimus, abstinentia singulari, animo maximo. Adolescens, exercabatur currendo et luctando ; sed plurimum studii in armis consumebat. Dux a civibus electus iuventutem Thebanam belli laboribus assuefecit. Trecentos adolescentes delectos optime instruxit disciplina militari, eosque in unum agmen coegit, quod [[Sacrum agmen]] vocatum est. Haec manus in [[Leuctrica pugna]] prostravit, duce Pelopida, primam Lacedaemoniorum aciem ; et victoria relata est ab Epaminonda, qui universo Thebanorum exercitui imperabat. Amicis autem gratulantibus Epaminondae victoriam respondit ille : "Nihil mihi dulcius est, quam quod patrem et matrem habeo testes ac participes huius gloriae."
 
== Pugna apud Mantineam : Epaminondae mors ==