Quantum redactiones paginae "Epaminondas" differant

Content deleted Content added
No edit summary
(eadem)

Emendatio ex 15:06, 13 Decembris 2005

Epaminondas alter Thebanorum dux, et longe praestantior quam Pelopidas fuit. Natus patre honesti generis, Epaminondas eruditus fuit ut nemo Thebanus magis. Optimi musici eum docuerunt citharizare, et carmina cantare ad lyrae sonum, et saltare. Philosophiae praeceptorem habuit Lysim quemdam Tarentinum, cuius discipulus fidelis remansit ; namque, vir factus, mores suos conformavit ad normam sapientiae. Fuit enim modestus, prudens, gravis, veritatis diligentissimus, abstinentia singulari, animo maximo. Adolescens, exercabatur currendo et luctando ; sed plurimum studii in armis consumebat. Dux a civibus electus iuventutem Thebanam belli laboribus assuefecit. Trecentos adolescentes delectos optime instruxit disciplina militari, eosque in unum agmen coegit, quod Sacrum agmen vocatum est. Haec manus in Leuctrica pugna prostravit, duce Pelopida, primam Lacedaemoniorum aciem ; et victoria relata est ab Epaminonda, qui universo Thebanorum exercitui imperabat. Amicis autem gratulantibus Epaminondae victoriam respondit ille : "Nihil mihi dulcius est, quam quod patrem et matrem habeo testes ac participes huius gloriae."

Pugna apud Mantineam : Epaminondae mors

Leuctrica pugna non solum Thebas ab interitu retraxit ; sed etiam Lacedaemonios ad summum discrimen adduxit. Sparta enim a Thebanis capta fuisset, nisi senes, ad defendendam urbem relicti, fortiter repugnavissent. Epaminondas res eo perduxerat ut Lacedaemonii putarent salutem suam in eius pernicie esse sitam : quod huic imperatori exitio fuit. Nam cum, apud Mantineam, aciem instruxisset, et ipse dimicaret audacius, in eum unum hostes universi fecerunt impetum. Nec prius abscesserunt quam ipsum concidere viderunt, hastili eminus percussum. Epaminondas sensit se mortiferum vulnus accepisse ; ferrum tamen extrahi noluit ante finem pugnae. In castra relatus quaesivit : "salvusne esset clypeus" ; quem allatum osculatus est ; rogavit quoque "essentne fusi hostes." Id postquam audivit : "Satis", inquit, "vixi ; invictus enim morior." Tum, ferro extracto, confestim exanimatus est. Cum Epaminonda cecidit Thebarum potentia. Ante Epaminondam Thebani nullum memorabile bellum gesserant ; post eius letum, non victoriis, sed cladibus insignes fuerunt. Sic, cum maximo illo et cive et imperatore, patriae gloria et nata est et exstincta.