Quantum redactiones paginae "Aristides" differant

595 octeti additi ,  14 years ago
Summarium vacuum
'''Aristides''', Lysimachi filius, Atheniensis, aequalis fere fuit [[Themistocles|Themistocli]], et cum eo de principatu saepe contendit. Aristides, qui interfuerat pugnis apud [[Marathon]]a et [[Salamis|Salamina]], erat dux [[Athenae|Atheniensium]] apud [[Plataeae|Plataeas]]. Hic vir aequitatem et virtutem semper coluit. Itaque unus post hominum memoriam cognomine ''justus'' appellatus fuit. Quanquam adeo excellebat abstinentia, [[suffragium|suffragiis]] tamen civium damnatus fuerat, et [[exsilium|exsilio]] decem annorum mulctatus. In hoc iudicio, quod Graeci ''[[ostracismus|ostracismon]]'' vocant, animadvertit quemdam scribentem in testula ut Aristides e patria pelleretur. Tum quaesivit ab eo quare id faceret ; cui ille respondit : "Aristidem ignoro ; sed mihi non placet istum hominem praeter ceteros iustum appellari." Revocatus deinde ab Atheniensibus, Aristides maxima munia implevit. Sed, cumulatus honoribus, in summa paupertate decessit, et vix reliquit unde efferretur.
 
== De Aristidis Probitate (secundum Ciceronem) ==
Saepe Athenienses adversus Lacedaemonios bella parabant. Olim Themistocles Aristidi : "Mox Lacedaemoniorum naves longae, inquit, in portum convenient. Lacedaemonii potentiores sunt quam nunc sumus. Itaque classem fraude delere necesse est. Cum nostri in hostium naves clam conscenderint, classem incendent ; ita Lacedaemoniorum vires frangemus." Tum Aristides respondit : "Utilis quidem fraus est ; sed proba non est. Semper probi esse debemus, etiam in hostes." Athenienses, Themistoclis fraudem vituperantes, hostium classem non deleverunt.
 
 
<!--Fons?-->
332

recensiones