Quantum redactiones paginae "Crapula" differant

Content deleted Content added
m bot addit: is:Timburmenn
corr.,
Linea 2:
:''Haec pagina describit effecta alcoholis in homines '''postquam''' omne alcohol per iecur transiit. Ut legas de effectis alcoholis '''dum''' id est in sanguine, vide [[Ebrietas|ebrietatem]].''
 
'''Crapula''' (a verbo [[Graece|Graeco]] κραιπάλη) est ille quasi morbus, quo languescunt, qui nimium biberunt [[alcohol]]is. Effecta autem crapulosa alius alia patitur, sed solent esse [[cephalalgia|dolor capitis]], [[nausea]], [[lethargia]], [[sitis]]. Crapulosi sonitus etiam magnos lucemque splendentem aegre ferunt, sicut [[Livius]] notat ''relictis plenos crapulae eos lux oppressit''.<ref>[[Livius|Titus Livius Patavinus]] [http://www.thelatinlibrary.com/livy/liv.9.shtml#30 9.30.9]</ref> Constat crapulam inopia in corpore et [[HypoglycemiaSaccharon|sacchari]] et [[DehydratioAqua|aquae]] et [[vitaminum B12|vitamini B12]] oriri. Crapulae solent manere inter 12 et 36 horas,<ref>Erowid.org [http://www.erowid.org/chemicals/alcohol/alcohol_effects.shtml Erowid Alcoholis Crypta: Effecta]</ref> at sunt qui dicant crapulas suas inter 48 et 72 horas mansisse, postquam poculum ultimum bibissent.<ref>[[CFA]] Foederalis Aviationis Administratio. [http://www.faa.gov/pilots/safety/pilotsafetybrochures/media/alcohol.pdf Enchiridion saluti gubernatorum aeroplanorum]</ref>
 
{{citatio|Crapula est inmoderata voracitas, quasi cruda epula, cuius cruditate gravatur cor et stomachus indigestus efficitur. Inmoderata enim voracitas vitium est, sed tantum id est salutis quantum sustentationi naturaeque sufficiat.|[[Isidorus]]|[[Etymologiae Isidori|Isidori]] XX.2.9}}