Quantum redactiones paginae "Alcibiades" differant

94 octeti additi ,  14 years ago
 
== Triginta rectores ==
Post Peloponnesium bellum Athenasque devictas, Lacedaemonii principatum Graeciae obtinuerant. [[Triginta rectores]] praepositi civitati a Lacedaemoniis brevi gravissimam tyrannidem exercuerunt. Primum tria millia satellitum ad custodiam suam statuunt, et septingentos milites spartanos a Lysandro accipiunt. Deinde, metuentes Alcibiadis reditum et ultionem, certos homines in Asiam mittunt, ad eum comprehendendum aut interficiendum. Sicarii Alcibiadem occidere aperte non ausi sunt ; at nocte, casam, in qua dormiebat, incenderunt : ipse e flammis evasit, sed telis eminus missis interfectus est. Hoc metu liberati tyranni miseras Athenas caedibus et rapinis exhauriunt.
 
 
332

recensiones