Quantum redactiones paginae "Historia Athenarum" differant

 
== Triginta rectores ==
Post Peloponnesium bellum Athenasque devictas, Lacedaemonii principatum Graeciae obtinuerant. [[Triginta rectores]] praepositi civitati a Lacedaemoniis brevi gravissimam tyrannidem exercuerunt. Primum tria millia satellitum ad custodiam suam statuunt, et septingentos milites spartanos a Lysandro accipiunt. Deinde, metuentes Alcibiadis reditum et ultionem, certos homines in Asiam mittunt, ad eum comprehendendum aut interficiendum. Sicarii Alcibiadem occidere aperte non ausi sunt ; at nocte, casam, in qua dormiebat, incenderunt : ipse e flammis evasit, sed telis eminus missis interfectus est. Hoc metu liberati tyranni miseras Athenas caedibus et rapinis exhauriunt. Unum e suis collegis, [[Theramenes|Theramenen]], cui displicebat eorum crudelitas, occidunt, ad terrorem omnibus iniiciendum. Ex urbe fit ingens civium fuga, repleturque Graecia Atheniensibus exsulibus. Plerique se Argos et Thebas contulerunt. Ibi tutum exsilium invenerunt non sine spe recuperandae patriae.
 
== Thrasybulus liberat Athenas a tyrannia tringinta rectorum ==
332

recensiones