Quantum redactiones paginae "Gihad" differant

1 octetus amotus ,  12 years ago
m
Summarium vacuum
m (Parva)
m
[[Imago:Flag of Jihad.svg|thumb|right|200px|Vexillum Islamicum, [[Sahada]]m inscriptam monstrans]]
'''Gihad''' ([[Lingua Arabica|Arabice]]: جهاد ''ǧihād'') unum est ex officiis religiosis [[Religio Islamica|Musulmanorum]]. Quod verbum cum sermone cotidiano idem fere valeat atque "studiumstudio" aut "contentio", in [[Alcoranum|Alcorano]] tamquam [[Terminus technicus|terminus technicus]] adhibetur pro "studium viae Dei" (الجهاد في سبيل الله ''al-ǧihādu fī-sabīli llah'').<ref>Wendy Doniger (ed.), Merriam-Webster's Encyclopedia of World Religions, 1999, ISBN 087-7790442: ''Jihad'', p.571 {{ling|Anglice}} </ref><ref> Josef W. Meri (ed.), Medieval Islamic Civilization: An Encyclopedia, 2005, ISBN 041-5966906: ''Jihad'', p.419 {{ling|Anglice}}</ref> Qui huic insistit studio Mugahid (مجاهد ''muǧāhid'') dicitur, plures autem Mugahidun (مجاهدون ''muǧāhidūn'') aut Mugahidin.
 
Vox ''gihad'' in Alcorano quinquies et tricies legitur, ubi plerumque "pugnam" significat armatam, bis autem "disciplinam" contra temptationemtemptationes.<ref> The Encyclopaedia of Islam. New Edition. Brill, Leiden, Bd. 2, S. 538; ''al-mausu'a al-fiqhiyya''. Kuwait 2002. Bd. 16, S. 124 {{ling|Anglice}}</ref><ref> Ursula Spuler-Stegemann: Die 101 wichtigste Fragen zum Islam. München 2007, S. 125 {{ling|Theodisce}}</ref> Spectat gihad ad infideles hortandos, ut vel religionem Islamicam accipiant vel aequo tributo (جزية ''ǧizya'') collato se Musulmanorum tutelae submittant, ut ait capite 9, versu 9:
 
::''"Contendite contra eos, qui non credunt in Deum novissimamque diem, neque vetant, quod vetuerunt Deus nuntiusque eius, neque colunt veram religionem - qui quidem Scripturam acceperunt -, dum humiles ex manu tributum exsolvant."''
 
Augetur tali contentione dicio Islamici imperii, quoad religio Islamica totum complectatur orbem terrarum.<ref>Klaus Kreiser, Werner Diem, Hans Georg Majer (Hrsg.) ''Lexikon der islamischen Welt''. Kohlhammer 1974. Bd. 2, S.27-28 {{ling|Theodisce}}</ref> Plerique vero divinitatis doctores arbitrantur gihad imprimis pertinere ad intentionem animi perpetuam, ut pietas atque religio omni tempore serventur.
1 009

recensiones